Full text: Vitruvius: M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti

DE ARCHITEC. LIB. V. Non minus cum animaduertiſſem diſtentam occupaßionibus ciuitatem
publicis & priuatis negocijs, paucis iudicaui ſcribendum, uti anguſto
ſpatio uacuit at is ea legentes breuiter percipere poſſent. Etiam{qúe} Phytha-
goræ, his{qúe} qui eius hæreſim fuerũt ſecuti, placuit cubicis rationibus præ
cepta in uoluminibus ſcribere, conſtitueruntque cubum. ccxvi. uer ſuum,
cos{qúe} non plus quàm tres in una conſcriptione oportere eſſe putauerunt.

Cubus autem est corpus ex ſex lateribus æquali latitudine planitie-
rum quadr atum. Is cum est iactus, quam in partem incubuit, dum est inta
ctus, immotam habet ſtabilit atem: uti ſunt etiam teſſeræ, quas in alueo lu-
dentes iaciunt. Hanc autem ſimilitudinem ex eo ſumpſiſſe uidentur, quòd
is numerus uer ſuum, uti cubus, in quemcun{qúe} ſenſum inſederit, immotam
efficiat ibi memoriæ ſtabilitatem. Græciquo poetæ comiciinterponen-
tes è choro canticum, diuiſerunt ſpatia fabularum, ita partes cubica ratio
ne facientes, intercapedinibus leuant actorum pronunciationes. Cum er-
go hæc naturali modo ſint à maioribus obſeruata, animo{qúe} aduertam in-
uſitatas & obſcuras multis res eſſe mihi ſcribendas, quo facilius ad ſen-
ſus legentium peruenire poßint, breuibus uoluminibus iudicaui ſcribere. Ita enim expedita erunt ad intelligendum, eorum{qúe} ordinationes inſtitui,
utinon ſint quærentibus ſeparatim colligenda, ſed è corpore uno, & in
ſingulis uoluminibus generum haberent explicationes. Ita Cæſartertio
& quarto uolumine ædium ſacrarum rationes expoſui. Hoc libro publi-
corum locorum expediam diſpoſitiones, primumque ſorum uti oporteat
conſtitui, dicam, quòd in eo & publicarum, & priuatarum rerum ratio-
nes per magiſtratus gubernantur.

121.1.

Cubus
quid.

122. TRIVM CVBORVM IN VNA CON-
ſcriptione contentorum figura.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer