DE ARCHITEC. LIB. III.
nes Thaſius, Polycles, Atramitenus, Nicomachus, cæteri{qúe}, quosne
induſtria, ne artis ſtudiũ, ne ſolertia defecit, ſed aut rei familiaris exi
guitas, aut imbecillitas fortunæ, ſeu in ambitione certationis contrario-
rum ſuperatio, obſtitit eorum dignitati. Nec tamen est admirandum, ſi
propter ignorantiam artis uirtutes obſcur antur, ſed maxime indignan-
dum, cum etiam ſæpe blandiatur gratia conuiuiorum à uer is iudicijs ad
falſam probationem, ergo (uti Socr ati placuit) ſi ita ſenſus & ſententiæ
ſcientiæ{qúe} diſciplinis auctæ, perfpicuæ & perlucidæ fuiſſent, non gratia
ne ambitio ualeret, ſed ſiqui ueris certis{qúe} laboribus doctrinarum, per
ueniſſent ad ſcientiam ſummam, eis ultro opera traderentur. Quoniam
autem ea non ſunt illuſtria ne apparentia in aſpectu, ut putamus opor
tuiſſe, & animaduerto potius indoctos quàm doctos gratia ſuperare,
non eſſe certandum iudicãs cum indoctis, ambitione potius his præceptis
editis oſtendam noſtræ ſcientiæ uirtutem. Ita Imperator in primo uo-
lumine tibi de arte, & quas habeat ea uir tutes, quibus{qúe} diſciplinis opor
teat eſſe auctum architectum expoſui, & ſubieci cauſas, quidita earum
oporteat eum eſſe peritum, rationes{qúe} ſummæ architecturæ partitione
diſtribui, finitionibus{qúe} terminaui. Deinde, quod er at primũ & neceſſa-
rium, de mœnibus, quemadmodum eligantur loci ſalubres ratiocinationi
bus explicui, uenti{qúe} qui ſint & è quibus regionibus ſinguli fpirent, defor
mationibus grammicis oſtendi, plate arum{qúe} & uicorum, utiemendatæ fi
ant, diſtributiones in mœnibus docui, & ita finitionem primo uolumine
conſtitui. Item in ſecundo de materia quas habeat in operibus utilitates, et
quibus uirtutibus è natura rerum eſt cõpar ata, peregi. Nunc in tertio de
deorum immortalium ædibus ſacris dicam, & uti oporteat perſcriptas; eſſe exponam.
99.1.
Socrates
ſapientiß.
Myron.
Polycletus
Phidias.
Lyſippus
Hellas
Chion.
Myagrus
Phoceus.
Pharax
Bedas.
Ariſtome
nes.
Polycles.
Nicoma-
chus.
100.
DE SACRARVM AEDIVM COMPOSITIONE
& ſymmetrijs et corporis humani menſura. ACP. I.
AEDIVM compoſitio conſtat ex ſymmetria, cuius rationem di-
ligentißime architecti tenere debent. Ea autem pariter à propor-
tione, quæ græce
ᾀναλογία
dicitur.
Proportio est ratæ partis mem-
br orum in omniopere totius{qúe} commodulatio,
ex qua ratio efficitur ſym