Full text: Vitruvius: M. Vitruvii ... de architectura libri decem, ad Augustum Caesarem accuratiß conscripti

98. DE ABIETE SVPERNATE ET INFER-
nate, cum Apennini deſcriptione. CAP. X.

MONTIS Apennini primæ radices ab Tyrrheno mari in Alpes
& in extremas Hetruriæ regiones oriuntur. Eius uero montis
iugum ſe circumagens, & media curuatura prope tangens oras maris
adriaci, pertingit circuitionibus contra fretũ. Ita citerior eius curuatu
ra, quæ uergit ad Hetruriæ Cãpaniæ{qúe} regiones, apricis eſt poteſtatibus,
nam impetus habet perpetuos à ſolis curſu. Vlterior autẽ, quæ est pro
clinata ad ſuperum mare ſep@en rionali regioni ſubiecta, continetur um-
broſis & opacis perpetuitatibus. Ita quæ in ea parte naſcuntur arbo-
res, humida poteſtate nutritæ non ſolum ipſæ augentur amplißimis magni
tudinibus, ſed earum quo uenæ humoris copia repletæ turgentes liquo-
ris abundantia ſaturantur. Cum autem exciſæ & dolatæ uitalem pote-
ſtatem amiſerint, uenarum rigorem permut antes ſicceſcendo, propter ra
ritatẽ fiunt inanes & euanidæ, ideo{qúe} in ædificijs non poſſunt habere diu-
turnitatem. Quæ autem ad ſolis curſum ſpect antibus locis procreantur,
non habentes interueniorum raritates, ſiccitatibus exuctæ ſolidantur,
quia ſol non modo ex terr a lambendo, ſed etiam ex arboribus educit bu-
mores. Ita quæ ſunt in apricis regionibus ſpißis uendrum crebritatibus
ſolidatæ, non habentes ex humore raritatem, cum in materiam perdolan
tur, reddũt magnas utilitates ad uetuſtatem. Ideo infernates, quæ ex apri
cis locis apportantur meliores ſunt, quàm quæ ab opacis de ſupernatibus
aduehuntur. Quantum animo conſider are potui de copijs, quæ ſunt ne-
ceſſariæ in æ dificiorum comparationibus, & quibus temper aturis è re-
rum natura principiorũ habere uideãtur mixtionem, quæ{qúe} inſunt in ſin-
gulis generibus uirtutes & uitia, uti non ſint ignota ædificantibus, expo
ſui. Ita qui potuerint eorum præceptorum ſequi præſcriptiones, erunt
prudentiores, ſingulorum{qúe} generum uſum eligere poterunt in operibus. Ergo quoniam de apparationibus est explicatum, in cæteris uoluminibus
de ipſis ædificijs exponetur, & primum de deorum immortalium ædibus
ſacris, & de earum ſymmetrijs & proportionibus (uti or do poſtulat)
in ſequenti per ſcribam.

98.1.

Apenni-
nus mons.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer