Full text: Ghetaldi, Marino: Marini Ghetaldi Promotvs Archimedis sev de varijs corporum generibus grauitate & magnitudine comparatis

quæ nunc omnium oculis expoſiturus, vt eam ſuſtineã,
perſonam, quam ſemper recuſaui, patrocinium huiuſ-
modi quærendum mihi exiſtimaui, quod & imbecillita
tem meam contra obtrectatorum, ſi qui forte exiſterent,
calumnias ſuſtineret; & imminentem famæ, exiſtimatio
niſque iacturam auerteret. Vnus igitur tu occuriſti SE-
RAPHINE qui & cõmodiſsime mihi patrocinari poſ-
ſes, & quodam quaſi iure deberes. Cum enim tu me ad
emittendum id opus hortatu tuo compuleris, videbatur
quodam iure ad tuam fidem eius tutela pertinere. Tuq; is es, quem non modo rudes, ſed etiam docti ſuſpiciunt. Habet noſtra hæc ætas, quos admiretur; habet quos ex-
tollat præclaros viros, ſed quos tibi anteponat, non facile
inueniet. Degis ea in Vrbe, quæ laudis mediocritatem
vel nunquam agnouit, vel ſemper contempſit: neque in
tanta maieſtate, tua deficit virtus, ſed bono in lumine po
ſita collucet magis. In primis enim tua vitæ integritas
eiuſmodi eſt, vt non contenta domeſtico præconio latiſ-
ſime peruagetur. Habent omnes quod prædicent, & imi
tentur; habet quod excipiat gratiſsima memoria poſte-
ritas vniuerſa. Doctrinæ vero ea excellentia es, vt ea ſatis
omnibus clarus, & illuſtris, non ſatis tibi, tecum aſsidue
certes. nec mirum, qui vel à primis incunabulis ad ſum-
ma contendebas, ſi prouecta iam ætate vix habeas, quo
altius contendas. Præclarum ſanè & eximium vno do-
ctrinæ genere; ſublime, atque admirabile multiplici ex-
cellere. Tu vero in omni genere laudem egregiam aſſe-
cutus es abſolutam videlicet tibi gloriam propoſitam
voluiſti; quiq; intelligebas hominem ad honeſta omnia

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer