Full text: Ghetaldi, Marino: Marini Ghetaldi Promotvs Archimedis sev de varijs corporum generibus grauitate & magnitudine comparatis

5. BENEVOLO
LECTORI.

DIVERSA corporum genera duplici ra-
tione comparari inter ſe à Mathematicis
poſſunt mole ac pondere. Pondere compara-
tio fit, cum inter corpora diuer ſi generis mo
le æqualia, quæritur, quę ſit ratio ponderis: quanto videlicet, vnum altero grauius, aut leuius ſit. Ma-
gnitudine autem fit collatio, cum poſita pari grauitate, quæ-
ritur, quæ ſit ratio magnitudinis; quanto ſit alterum altero
maius, aut minus. Quæ comparatio mihi cum videretur & iucunda cognitu, & vſum nonnullum habere, nec fuſe à quo
piam explicata, non ita pridem ſuper ea non nihil cœpi mo-
liri; ſed nibil de luce ac publico cogitabam. Is enim ego ſum,
qui malim ſcire, quam noſci; diſcere, quam docere. Sed ta-
men cum Michael Coignetus in rebus Mathematicis ex-
cellens vir, ac Magiſter meus, cui ego plurimum debere me
fateor, ab eo enim prima elementa habui, repoſcere à me pu-
blicum aliquem doctrinæ ſuæ fructum videretur. ac Fede-
ricus Saminiatus cuius morum ſuauitatem, & beneuolen-
tiam erga me diu, dum ſimul hiſce studijs condiſcipuli ope-
ram dedimus, expertus ſum, me vt aliquid auderem tum
oratione, tum exemplo ſuo excitaret, cœpi minus ab ea cogi-
tatione alienus eſſe. Deinde vero ſummos viros habui

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer