Full text: Ghetaldi, Marino: Marini Ghetaldi Promotvs Archimedis sev de varijs corporum generibus grauitate & magnitudine comparatis

rens vbertatis ipſa ſuæ domina nunquam debilitatur,
nunquam deficit. Quin etiam iſto loco conſtitutus bo-
narum literarum ſtudioſos complecteris, ac tueris. Hæc
eſt vera germanæ nota ſapientiæ, cum, quas vires nanci-
ſcitur, ijs ſapientiam alit, tuus animus & tuæ ſapientiæ, & alienæ par eſt. Hæc ſunt firmiſsima & ſolidiſsima funda-
menta ad æternam poſteritatis memoriam, quam licet
proficiſci iam videas ex ijs quibus abundas animi orna-
mentis, neſcio tamen quo pacto gratior nobis acccidit,
cum ex aliorum etiam præconio ſuſcipit incrementum. Hinc domus tua floret doctiſsimorum familiaritatibus; hinc nulli ad tuam conſuetudinem præcluditur aditus; hinc plurimorum ſtudia commouentur; hinc illa ſapien
tum æmulatio & admiratio: hinc omnium omnino or-
dinum ad te concurſus tanquam ad ſapientiſsimum hu-
mani diuiniq; iuris patronum, & interpetem. Quid ego
igitur quem tibi ſexcentis eximiæ beneuolentiæ argu-
mentis obligatum voluiſti, perexiguum hunc ingenij
mei partum expoſiturus, vnum te nominis & exiſtima-
tionis meæ patronum non ſuſcipiam? equidem in am-
pliſsimi Theatri lucem ſapientiſsimorumq; hominum
conſpectum quibus abundat hæc noſtra ætas inferre me
non magnopere cogitabam: Tu hortatus es dubitan-
tem impuliſti vel reluctantem: tuere igitur obſequen-
tem iam nunc mihi videor in exigua vel nulla ſpe lau-
dis ex ingenio meo, fempiternam nominis immortali-
tatem ex tuo patrocinio conſecutus. Vale.

Romæ VII. Kal. Maij. MDCIII.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer