Full text: Archimedes: Archimedis De iis qvae vehvntvr in aqva libri dvo

13. PROPOSITIO VI.

Solidae magnitudines humido leuiores, in
humidum impulſæ ſurſum feruntur tanta ui, quã
to humidum molem habens magnitudini æqua-
lem, grauius eſt ipſa magnitudine.

SIT enim magnitudo aleuior humido: & ſit magnitu
dinis quidem a grauitas b: humidi uero molem habentis
æqualem ipſi a, grauitas ſit b c. demonſtrandum eſt magni
tudinem a in humidum impulſam tanta ui ſurſum ferri,
quanta eſt grauitas c. accipiatur enim quædam magnitu-
do, in qua d habens grauitatem ipſi c æqualem. Itaque
magnitudo ex utriſque magnitudinibus conſtans, in qui-
bus a d, leuior eſt humido: nam magnitudinis quidem quæ
ex utriſque conſtat grauitas eſt b c; humidi uero habentis
molem ipſis æ qualem grauitas maior eſt, quàm b c: quo-
niam b c grauitas eſt humidi
molẽ habentis æqualem ipſia. Si ergo demittatur in humidũ
magnitudo ex utriſque a d con
ſtans; uſque eò demergetur, ut
tanta moles humidi, quanta eſt
pars magnitudinis demerſa eã
dem, quam tota magnitudo
grauitatem habeat. hoc enim
iam demonſtratum eſt. ſit autẽ
ſuperſicies humidi alicuius a b
c d circunferentia. Quoniam igitur tanta moles humidi,
quanta eſt magnitudo a grauitatem habet eandem, quam
magnitudines a d: perſpicuum eſt partem ipſius demer-
ſam eſſe magnitudinem a; reliquam uero d totam ex hu-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer