Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

PARS PRIMA. cedens dies eſt in continua illa ſerie primus, & ſequens po-
ftremus. Illorum omnium dierum magnitudines continenter
fluunt ſine ullo ſaltu: nos, intermediis omiſſis, ſaltum com-
mittimus, non Natura. Atque huic ſimilis reſponſio eſt ad o-
mnes reliquos caſus ejuſmodi, in quibus initia, & fines conti-
nenter non fluunt, ſed a nobis per ſaltum accipiuntur. Sic
ubi pendulum oſcillat in aere; ſequens oſcillatio per finitam
magnitudinem diſtat a præcedente; ſed & initium, & finis ejus
finito intervallo temporis diſtat a præcedentis initio, & fine,
ac intermedii termini continua ſerie fluente a prima oſcillatio-
ne ad ſecundam eſſent ii, qui haberentur, ſi primæ, & ſecun-
dæ oſcillationis arcu in æqualem partium numerum diviſo, aſ-
ſumeretur via confecta, vel tempus in ea impenſum, interjacens
inter fines partium omnium proportionalium, ut inter trien-
tem, vel quadrantem prioris arcus, & trientem, vel quadran-
tem poſterioris, quod ad omnes ejus generis caſus facile trans-
ferri poteſt, in quibus ſemper immediate etiam demonſtrari
poteſt illud, continuitatem nequaquam violari.

21.1.

Quando id ac-
cidat: exem-
pla phyſica die-
rum, & oſcil-
lationum con-
ſequentium.

46. Secunda claſſis caſuum eſt ea, in qua videtur aliquid
momento temporis peragi, & tamen peragitur tempore ſuc-
ceſſivo, ſed perbrevi. Sunt, qui objiciant pro violatione con-
tinuitatis caſum, quo quiſquam manu lapidem tenens, ipſi ſta-
tim det velocitatem quandam finitam: alius objicit aquæ e va-
ſe effluentis, foramine conſtituto aliquanto infra ſuperficiem
ipſius aquæ, velocitatem oriri momento temporis finitam. At
in priore caſu admodum evidens eſt, momento temporis velo-
citatem finitam nequaquam produci. Tempore opus eſt, ut-
cunque breviſſimo, ad excurſum ſpirituum per nervos, & mu-
ſculos, ad fibrarum tenſionem, & alia ejuſmodi: ac idcirco ut
velocitatem aliquam ſenſibilem demus lapidi, manum retrahi-
mus, & ipſum aliquandiu, perpetuo accelerantes, retinemus. Sic etiam, ubi tormentum bellicum exploditur, videtur mo-
mento temporis emitti globus, ac totam celeritatem acquire-
re; at id ſucceſſive fieri, patet vel inde, quod debeat inflam-
mari tota maſſa pulveris pyrii, & dilatari aer, ut elaſticitate
ſua globum acceleret, quod quidem fit omnino per omnes
gradus. Succeſſionem multo etiam melius videmus in globo,
qui ab elaſtro ſibi relicto propellatur: quo elaſticitas eſt major,
eo citius, ſed nunquam momento temporis velocitas in glo-
bum inducitur.

21.1.

Exempla ſe-
cundi generis,
ubi mutatio fit
celerrime, ſed
non momento
temporis.

47. Hæc exempla illud præſtant, quod aqua perporos ſpon-
giæ ingreſſa reſpectu impenetrabilitatis, ut ea reſponſione uti
poſſimus in aliis caſibus omnibus, in quibus acceſſio ali-
qua magnitudinis videtur fieri tota momento temporis; ut
nimirum dicamus fieri tempore breviſſimo, utique per omnes
intermedias magnitudines, ac illæſa penitus lege continuitatis. Hinc & in aquæ effluentis exemplo res eodem redit, ut non
unico momento, ſed ſucceſſivo aliquo tempore, & per

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer