Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

THEORIÆ combinationum numerus oriretur, & quanto facilius explica-
rentur omnia phænomena. Poſſent autem illæ leges exponi
per curvas quaſdam, quarum aliquæ haberent aliquid commu-
ne, ut aſymptoticum impenetrabilitatis arcum, & arcum gra-
vitatis, ac aliæ ab aliis poſſent diſtare magis, ut habeantur
quædam genera, & quædam differentiæ, quæ corporum ele-
menta in certas claſſes diſtribuerent; & hic Peripateticis, ſi
velint, occaſio daretur admittendi materiam ubique homoge-
neam, ac formas ſubſtantiales diverſas, quæ accidentalem vi-
rium formam diverſam exigant, & vero etiam plures acciden-
tales formas, quæ diverſas determinent vires, ex quibus com-
ponatur vis totalis unius elementi reſpectu ſui ſimilium, vel
reſpectu aliorum.

23.1.

Homogeneitas
elementorum.
Si ea non ad-
mittatur, quan-
to plures com-
binationes per
diverſas leges
virium: for
mam ſubſtan-
tialem, & ac.
cidentia poſſe
Peripateticos, ſi
velint, agnoſce-
re in ipſis pun-
ctis.

518. Poſſet autem admitti vis in quibuſdam generibus nul-
la, & tunc ſubſtantia unius ex iis generibus liberrime permea-
ret per ſubſtantiam alterius ſine ullo occurſu, qui in numero
finito punctorum indiviſibilium nullus haberetur, adeoque tranſ-
iret cum impenetrabilitate reali, & compenetratione appa-
rente: ac poſſet unum genus eſſe colligatum cum alio per le-
gem virium, quam habeant cum tertio, ſine ulla lege virium
mutua inter ipſa, vel poſſent ea duo genera nullum habere
nexum cum ullo tertio: atque in hoc poſteriore caſu haberi
poſſent plurimi Mundi materiales, & ſenſibiles in eodem ſpatio
ita inter ſe diſparati, ut nullum alter cum altero haberet com-
mercium, nec alter ullam alterius notitiam poſſet unquam ac-
quirere. Mirum ſane, quam multæ aliæ in caſibus illius ne-
xus cujuſpiam duorum generum cum tertio combinationes ha-
beri poſſint ad explicanda Naturæ phænomena: ſed argumenta,
quæ pro homogeneitate protuli, locum habent pro omnibus
punctis, cum quibus nos commercium aliquod habere poſſu-
mus, pro quibus ſolis inductio locum habere poteſt. An au-
tem ſint alia punctorum genera vel hic in noſtro ſpatio, vel
alibi in diſtantia quavis, vel ſi id ipſum non repugnat, in a-
liquo alio ſpatii genere, quod nullam habeat relationem cum
noſtro ſpatio, in quo poſſint eſſe puncta ſine ulla relatione
diſtantiæ a punctis in noſtro ſpatio exiſtentibus, nos prorſus
ignoramus, nihil enim eo pertinens omnino ex Naturæ phæ-
nomenis colligere poſſumus, & nimis eſt audax, qui eorum
omnium, quæ condidit Divinus Naturæ Fabricator limitem
ponat ſuam ſentiendi, & vero etiam cogitandi vim.

23.1.

Mira varie-
tas conſectario
rum: poſſibili-
tas quotlibue
rit Mundorum
in eodem ſpa-
tio cum appa-
renti compene-
tratione, ſine
ulla notitia u-
nius cujuſvis in
aliis.

519. Sed redeundo ad meam homogeneorum elementorum
Theoriam, ſingulares corporum formæ erunt combinatio pun-
ctorum homogeneorum, quæ habetur a diſtantiis, & poſitio-
nibus, ac præter ſolam combinationem velocitas, & directio
motus punctorum ſingulorum: pro individuis vero corporum
maſſis accedit punctorum numerus. Dato numero & diſpoſi-
tione punctorum in data maſſa, datur radix omnium proprie-
tatum, quas habet eadem maſſa in ſe, & omnium relationum,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer