[...]
e vocabulorum accedente, eam ipſis oculis intuedntur omnino perſpicuam.
In tertia parte ſupponuntur utique nonnulla, quæ demonſtrantur in ſe-
eunda; ſed ea ipſa ſunt admodum pauca, & iis, qui geometricas demon-
ſtrationes faſtidiunt, facile admodum exponi poſſunt res ipſæ ita, ut peni-
tus etiam ſine ullo Geometriæ adjumento percipiantur, quanquam ſine iis
ipſa demonſtratio haberi non poterit; ut idcirco in eo differre debeat is,
qui ſecundam partem attente legerit, & Geometriam calleat, ab eo, qui
eam omittat, quod ille primus veritates in tertia parte adhibitas, ac ex
ſecunda erutas, ad explicationem Phyſicæ, intuebitur per e
[?]
videntiam ex
ipſis demonſtrationibus hauſtam, hic ſecundus eaſdem qnodammodo per fi-
dem Geometris adhibitam credet. Hujuſmodi inprimis eſt illud, particu-
lam compoſitam ex punctis etiam homogeneis, præditis lege virium pro-
poſita, poſſe per ſolam diverſam ipſorum punctorum diſpoſitionem aliam
particulam per certum intervallum vel perpetuo attrahere, vel perpetuo re-
pellere, vel nihil in eam agere, atque id ipſum viribus admodum diver-
ſis, & quæ reſpectu diverſarum particularum diverſæ ſint, & diverſæ
reſpectu partium diverſarum ejuſdem particulæ, ac aliam particulam ali-
cubi etiam urgeant in latus, unde plurium phænomenorum explicatio in
Phyſica ſponte fluit.
Verum qui omnem Theoriæ, & deductionum compagem aliquanto altius
inſpexerit, ac diligentius perpenderit, videbit, ut ſpero, me in hoc per-
quiſitionis genere multo ulterius progreſſum eſſe, quam olim Newtonus i-
pſe deſideraverit. Is enim in poſtrema Opticæ quæſtione prolatis iis, quæ
per vim attractivam, & vim repulſivam, mutata diſtantia ipſi attra-
ctivæ ſuccedentem, explicari poterant, hæc addidit: “Atque hæc qui-
dem omnia ſi ita ſint, jam Natura univerſa valde erit ſimplex, & conſimilis ſui, perficiens nimirum magnos omnes corporum cæleſtium
motus attractione gravitatis, quæ eſt mutua inter corpora illa omnia,
& minores fere omnes particularum ſuarum motus alia aliqua vi at-
trahente, & repellente, quæ eſt inter particulas illas mutua. ” Ali-
quanto autem inferius de primigeniis particulis agens ſic habet: “ Porro
videntur mihi hæ particulæ primigeniæ non modo in ſe vim inertiæ
habere, motuſque leges paſſivas illas, quæ ex vi iſta neceſſario oriun-
tur; verum etiam motum perpetuo accipere a certis principiis actuoſis,
qualia nimirum ſunt gravitas, & cauſa fermentationis, & cohæren-
tia corporum. Atque hæc quidem principia conſidero non ut occultas