Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

THEORIÆ que magnæ; devenitur enim ſaltem ad primum aſymptoticum
crus, quod in infinitum protenditur: at pro receſſu duo hic
caſus occurrunt potiſſimum conſiderandi. Vel enim etiam in
receſſu devenitur ad aliquod crus aſymptoticum attractivum
cum area infinita, de cujuſmodi caſibus egimus jam num. 195,
vel devenitur ad arcum attractivum recedentem longiſſime, & continentem aream admodum ingentem, ſed finitam. In utro-
que caſu actio punctorum, quæ extra maſſam ſunt ſita, alio-
rum punctorum maſſæ inteſtino illo motu agitatæ ofcillatio-
nem augebit, aliorum imminuet, & puncta alia poſt alia pro-
current ulterius verſus aſymptotum, vel limitem terminantem
attractivas vires: quin etiam actiones mutuæ punctorum non
in directum jacentium in maſſa multis punctis conſtante, mu-
tabunt ſane ſingulorum punctorum maximos excurſus hinc, & inde, & variabunt plurimum acceſſus mutuos, ac receſſus,
qui in duobus punctis ſolis motum habentibus in recta, quæ
illa conjungit, deberent, uti monuimus num. 192, ſine exter-
nis actionibus eſſe conſtantis ſemper magnitudinis. In acceſſu
tamen in utroque caſu ad compenetrationem ſane nunquam
deveniretur: in receſſu vero in primo caſu cruris aſymptotici,
& attractionis in infinitum creſcentis cum area curvæ i
n infi-
nitum aucta, itidem nunquam deveniretur ad diſtantiam illius
aſymptoti. Quare in eo primo caſu utcunque vehemens eſſet
interna maſſæ fermentatio, utcunque magnis viribus ab exter-
nis punctis in majore diſtantia ſitis perturbaretur eadem maſſa,
ipſius diſſolutio per nullam finitam vim, aut velocitatem al-
teri parti impreſſam haberi unquam poſſet.

23.1.

Ofcillationes in
acceſſu ſemper
fifti a primo cru-
re repulſivo pro
receſſu bini ca-
ſu; [?] . In primo
cruris attracti-
vi aſymptotici
femper ſiſti re-
ceſſum etiam.

461. At in ſecundo caſu, in quo arcus attractivus ille ulti-
mus ejus ſpatii ingens eſſet, ſed finitus, poſſet utique quorun-
dam punctorum in illa agitatione augeri excurſus uſque ad li-
mitem, poſt quem limitem ſuccedente repulſione, jam illud
punctum a maſſa illa quodammodo velut avulſum avolaret, & motu accelerato recederet. Si poſt eum limitem ſumma area-
rum repulſivarum eſſet major, quam ſumma attractivarum, do-
nec deveniatur ad arcum illum, qui gravitatem exprimit, in
quo vis jam eſt perquam exigua, & area aſymptotica ulterior
in infinitum etiam producta, eſt finita, & exigua; tum vero
puncti elapſi receſſus ab illa maſſa nunquam ceſſaret actione
maſſæ ipſius, ſed ipſum punctum pergeret recedere, donec a-
liorum punctorum ad illam maſſam non pertinentium viribus
ſiſteretur, vel detorqueretur utcunque. In fortuita autem agi-
tatione interna, ut & in externa perturbatione fortuita, illud
accidet, quod in omnibus fortuitis combinationibus accidit,
ut numerus caſuum cujuſdam dati generis in dato ingenti nu-
mero caſuum æque poſſibilium dato tempore recurrat ad ſen-
ſum idem, adeoque effluxus eorum punctorum, ſi maſſa per-
ſeveret ad ſenſum eadem, erit dato tempore ad ſenſum idem,
vel, maſſa multum imminuta, imminuetur in aliqua ratione

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer