11.
AD LECTOREM
EX EDITIONE VIENNENSI.
HAbes, amice Lector, Pbiloſopbiæ Naturalis Theoriam
ex unica lege virium deductam, quam & ubi jam
olim adumbraverim, vel etiam ex parte explicaverim,
& qua occaſione nunc uberius pertractandam, atque
augendam etiam, ſuſceperim, invenies in ipſo primæ
partis exordio. Libuit autem hoc opus dividere in par-
tes tres, quarum prima continet explicationem Theoriæ ipſius, ac ejus
analyticam deductionem, & vindicationem; ſecunda applicationem ſatis
uberem ad Mechanicam; tertia applicationem ad Phyſicam.
Porro illud inprimis curandum duxi, ut omnia, quam liceret, dilucide
exponerentur, nec ſublimiore Geometria, aut Calculo indigerent. Et qui-
dem in prima, ac tertia parte non tantum nullæ analyticæ, ſed nec geo-
metricæ demonſtrationes occurrunt, pauciſſimis quibuſdam, quibus indigeo,
rejectis in adnotatiunculas, quas in fine paginarum quarundam invenies. Quædam autem admodum pauca, quæ majorem Algebræ, & Geometriæ
cognitionem requirebant, vel erant complicatiora aliquanto, & alibi a me
jam edita, in fine operis appoſui, quæ Supplementorum appellavi nomi-
ne, ubi & ea addidi, quæ ſentio de ſpatio, ac tempore, Theoriæ meæ
conſentanea, ac edita itidem jam alibi. In ſecunda parte, ubi ad Mecha-
nicam applicatur Theoria, a geometricis, & aliquando etiam ab alge-
braicis demonſtrationibus abſtinere omnino non potui; ſed eæ ejuſmodi
ſunt, ut vix unquam requirant aliud, quam Euclideam Geometriam, & primas Trigonometriæ notiones maxime ſimplices, ac ſimplicem algorith-
mum.
In prima quidem parte occurrunt Figuræ geometricæ complures, quæ
prima fronte videbuntur etiam complicatæ rem ipſam intimius non perſpe-
ctanti; verum eæ nihil aliud exhibent, niſi imaginem quandam rerum,
quæ ipſis oculis per ejuſmodi figuras ſiſtuntur contemplandæ. Ejuſmodi
eſt ipſa illa curva, quæ legem virium exhibet. Invenio ego quidem inter