me decet: tum ipſius argumenti vis, atque dignitas,
quæ nimirum confirmat, & erigit nimium fortaſſe im-
pares, ſed quantum fieri per me potuit, intentos co-
natus meos; nam quidquid eo in genere meditando aſ-
ſequi poſſum, totum ibidem adhibui, ut idcirco nihil
arbitrer a mea tenuitate proferri poſſe te minus indi-
gnum, cui ut aliquem offerrem laborum meorum fru-
ctum quantumcunque, expoſcebat ſane, ac ingenti cla-
more quodam efflagitabat tanta erga me humanitas
Tua, qua jam olim immerentem complexus Romæ,
hic etiam fovere pergis, nec in tanto dedignatus fa-
ſtigio, omni benevolentiæ ſignificatione proſequeris. Accedit autem & illud, quod in hiſce terris vix ad-
huc nota, vel etiam ignota penitus Theoria mea Pa-
trocinio indiget, quod, ſi Tuo Nomine inſignita pro-
deat in publicum, obtinebit ſane validiſſimum, & ſe-
cura vagabitur: Tu enim illam, parente velut hic or-
batam ſuo, in dies nimirum diſceſſuro, & quodammo-
do veluti poſthumam poſt ipſum ejus diſceſſum typis
impreſſam, & in publicum prodeuntem tueberis, fove-
biſque.
Hæc ſunt, quæ meum Tibi conſilium probent, Prin-
ceps Celſiſſime: Tu, qua ſoles humanitate auctorem
excipere, opus excipe, & ſi forte adhuc conſilium ipſum
Tibi viſum fuerit improbandum; animum ſaltem æ-
quus reſpice obſequentiſſimum Tibi, ac devinctiſſi-
mum. Vale.
Dabam Viennæ in Collegio Academico Soc.
Jesu
Idibus Febr. CIↃIↃCCLVIII.