Full text: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

PARS TERTIA. ego nullum habeo limitem denſitatis & raritatis, nec maxi-
mum, nec minimum; dum illi minimam debent aliquam rari-
tatem agnoſcere, & maximam denſitatem poſſibilem, utut fini-
t [?] am, quæ illis idcirco per ſaltum quendam neceſſario abrum-
pitur; licet nullam agnoſcant raritatem maximam, & minimam
denſitatem. Mihi enim materiæ puncta poſſunt & augere di-
ſtantias a ſe invicem, & imminuere in quacunque ratione; cum
data linea quavis, poſſit ex ipſis Euclideis elementis inveniri ſem-
per alia, quæ ad ipſam habeat rationem quancunque utcunque
magnam, vel parvam; adeoque poteſt, ſtante eadem maſſa, au-
geri moles, & minui in quacunque ratione data; at illis poteſt
quidem quævis maſſa dividi in quenvis numerum particula-
rum, quæ diſperſæ per molem utcunque magnam augeant rari-
tatem, & minuant denſitatem in immenſum; ſed ubi maſſa o-
mnis ita ad contactus immediatos devenit, ut nihil jam ſuper-
ſit vacui ſpatii; tum vero denſitas eſt maxima, & raritas mi-
nima omnium, quæ haberi poſſint, & tamen finita eſt, cum
menſura prioris habeatur, maſſa finita per finitam molem di-
viſa, & menſura poſterioris, diviſa mole per maſſam.

23.1.

Hinc indiſtin-
ctam eſſe & maſ-
ſæideam. Quid
denſitas, & ra-
ritas: utranque
augeri, & mi-
nui poſſe in hac
theoria in qua
cunque ratione.

382. Inertia corporum oritur ab inertia punctorum, & a
viribus mutuis; nam illud demonſtravimus num. 260, ſi pun-
cta quæcunque vel quieſcant, vel moveantur directionibus, & celeritatibus quibuſcunque, ſed ſingula æquabili motu; centrum
commune gravitatis vel quieſcere, vel moveri uniformiter in
directum, ac vires mutuas quaſcunque inter eadem puncta ni-
hil turbare ſtatum centri communis gravitatis five quieſcendi,
ſive movendi uniformiter in directum. Porro vis inertiæ in eo
ipſo eſt ſita: nam vis inertiæ eſt determinatio perſeverandi in
eodem ſtatu quieſcendi, vel movendi uniformiter in dire-
ctum; niſi externa vis cogat ſtatum ſuum mutare: & cum
ex mea Theoria demonſtretur, eam proprietatem debere ha-
bere centrum gravitatis maſſæ cujuſcunque compoſitæ punctis
quotcunque, & utcunque diſpoſitis; patet, eam deduci pro cor-
poribus omnibus: & hic illud etiam intelligitur, cur conci-
piantur corpora tanquam collecta, & compenetrata in ipſo gra-
vitatis centro.

23.1.

Inertia maſ-
ſarum orta ex
inertia puncto-
rum: ipſi re-
ſpondens conſer-
vatio ſtatus cen-
tri gravitatis,
& idea maſſæ
unitæ in ipſo.

383. Mobilitas recenſeri ſolet inter generales corporum
proprietates, quæ quidem ſponte conſequitur vel ex ipſa cur-
va virium: cum enim ipſa exprimat ſuarum ordinatarum ope
determinationes ad acceſſum, vel receſſum, requirit neceſſario
mobilitatem, ſive poſſibilitatem motuum, ſine quibus acceſ-
ſus, & receſſus ipſi haberi utique non poſſunt. Aliqui & quieſcibilitatem adſcribunt corporibus: at ego quidem corpo-
rum quietem ſaltem in Natura, uti conſtituta eſt, haberi non
poſſe arbitror, uti expoſui num. 86. Eam excludi oportere
cenſeo etiam infinitæ improbabilitatis argumento, quo ſum
uſus in ea diſſertatione De Spatio, & Tempore, quam toties
jam nominavi, & in Supplementis hic proferam § 1, ubi

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer