Volltext: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

THEORIÆ citas ipſa adhuc augeretur, quantum eſt opus, eo deveniri poſ-
ſet; ut maſſa utcunque proxima in globuli tranſitu nullum ſenſi-
bilem motum auferret illi, & ipſa ſibi acquireret.

23.1.

Diverſi ef [?] ſectus
relate ad ma-
gnetes pro di-
verſa velocita-
te ejus globuli.

368. Porro ejuſmodi exemplum intueri licet, ubi globus
aliquis contra obſtaculum aliquod projicitur, quod, ſi ſatis
magnam velocitatem habet, concutit totum, & diffringit, ac
e [?] o majorem effectum edit, quo major eſt velocitas, ut in mu-
ris arcium accidit, qui tormentariis globis impetuntur. At
ubi velocitas ad ingentem quandam magnitudinem devenerit; niſi ſatis ſolida ſit compages obſtaculi, ſive vires cohæſionis
ſatis validæ; jam non major effectus fit, ſed potius minor,
foramine tantum excavato, quod æquetur ipſi globo. Id expe-
rimur; ſi globus ferreus explodatur ſclopeto contra portam li-
gneam, quæ licet ſemiaperta ſit, & ſummam habeat ſuper
ſuis cardinibus mobilitatem; tamen nihil prorſus commove-
tur; ſed excavatur tantummodo foramen æquale ad ſenſum
diametro globi, quod in mea Theoria multo facilius utique
intelligitur, quam ſi continuo nexu partes perfecte ſolidæ in-
ter ſe complicarentur, & conjungerentur. Nimirum, ut in
ſuperiore magnetum caſu, particulæ globi ſecum abripiunt
particulas ligni, ad quas acceſſerunt magis, quam ipſæ ad
ſibi proximas accederent, & brevitas temporis non permiſit
viribus illis, a quibus diſtantium ligni punctorum nexus præ-
ſtabatur, ut in iis motus ſenſibilis haberetur, qui nexum cum
aliis ſibi proximis a vi mutua ortum diſſolveret, aut illis, & toti portæ ſatis ſenſibilem motum communicaret. Quod ſi ve-
locitas ſatis adhuc augeri poſſet; ne iis quidem avulſis maſſa
per maſſam transvolaret, nulla ſenſibili mutatione facta, & ſine vera compenetratione haberetur illa apparens compene-
tratio, quam habet lumen, dum per homogeneum ſpatium li-
berrimo rectilineo motu progreditur; quam ipſam fortaſſe ob
cauſam Divinus Naturæ Opifex tam immanem luci veloci-
tatem voluit imprimi, quantam in ea nobis oſtendunt eclipſes
Jovis ſatellitum, & annua fixarum aberratio, ex quibus Roe-
merus, & Bradleyus deprehenderunt, lumen ſemiquadrante
horæ percurrere diſtantiam æqualem diſtantiæ Solis a Terra, ſi-
ve plura milliariorum millia ſingulis arteriæ pulſibus.

23.1.

Inde facilis
explicatio phæ-
nomeni, quo
globus ſclope.
to exploſus per-
forat plana mo-
bilia, nec mo-
vet: cur lumi-
ni data tanta
velocitas.

369. Ac eodem pacto, ubi herbarum forma in cinere cum
tenuiſſimis filamentis remanet intacta, avolantibus oleoſis par-
tibus omnibus ſine ulla læſione ſtructuræ illarum, id quidem
admodum facile intelligitur, qui fiat: ibi nova vis excitata
ingentem velocitatem parit brevi tempore, quæ omnem alium
effectum impediat virium mutuarum inter olea, & cineres,
oleaginoſis particulis inter terreas cum hac apparenti compe-
netratione liberrime avolantibus ſine ullo immediato impactu,
& incurſu.

23.1.

Cur in cinere
remaneat illæ-
ſa forma plan-
tæ avolante par-
te volatili per
ignem.

370. Quod ſi ita res habet; liceret utique nobis per occlu-
ſas ingredi portas, & per duriſſima transvolare murorum ſe-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer