Volltext: Bošković, Ruđer Josip: Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

THEORIÆ præterea & attractiva eſſe deberet, & repulſiva, limes videli-
cet omnium & attractivarum, & repulſivarum; idcirco ne hic
quidem caſus admitti debet, niſi cum hac conditione, ut or-
dinata creſcat in ratione reciproca ſimplici diſtantiarum a C,
vel etiam majore, ut nimirum area infinita evadat, & acceſ-
ſum a puncto C prohibeat.

22.1.

Nullum in Na-
tura admitten-
dum præter po-
ſtremum, nec
vero eum ip-
ſum utcunque.

188. Quando habeatur hic quartus caſus in noſtra curva
cum ea conditione; tum quidem nullum punctum collocatum
ex altera parte puncti C poterit ad alteram tranſilire, qua-
cunque velocitate ad acceſſum impellatur verſus alterum pun-
ctum, vel ad receſſum ab ipſo, impediente tranſitum area
repulſiva infinita, vel infinita attractiva. Inde vero facile
colligitur, eum caſum non haberi ſaltem in ea diſtantia, quæ
a diametris minimarum particularum conſpicuarum per mi-
croſcopia ad maxima protenditur fixarum intervalla nobis con-
ſpicuarum per teleſcopia: lux enim liberrime permeat inter-
vallum id omne. Quamobrem ſi ejuſmodi limites aſymptoti-
ci ſunt uſpiam, debent eſſe extra noſtræ ſenſibilitatis ſphæram,
vel ultra omnes teleſcopicas fixas, vel citra microſcopicas mo-
leculas.

22.1.

Tranſitus per
e [?] um limitem
im poſſibilis: in
quibus diſtanti-
is conſtet, eum
non haberi.

189. Expoſitis hiſce, quæ ad curvam virium pertinebant,
aggrediar ſimpliciora quædam, quæ maxime notatu digna ſunt,
ac pertinent ad combinationem punctorum primo quidem duo-
rum, tum trium, ac deinde plurium in maſſas etiam coale-
ſcentium, ubi & vires mutuas, & motus quoſdam, & vires,
quas in alia exercent puncta, conſiderabimus.

22.1.

Tranſitus ad
puncta mate-
r [?] iæ, & maſſas.

190. Duo puncta poſita in diſtantia æquali diſtantiæ limi-
tis cujuſcunque ab initio abſciſſarum, ut in fig. 1. AE, AG,
AI & c, (immo etiam ſi curva alicubi axem tangat, æquali
diſtantiæ contactus ab eodem), ac ibi poſita ſine ulla velo-
citate, quieſcent, ut patet, quia nullam habebunt ibi vim
mutuam: poſita vero extra ejuſmodi limites, incipient ſtatim
ad ſe invicem accedere, vel a ſe invicem recedere per inter-
valla æqualia, prout fuerint ſub arcu attractivo, vel repulſivo. Quoniam autem vis manebit ſemper uſque ad proximum li-
mitem directionis ejuſdem; pergent progredi in ea recta, quæ
ipſa urgebat prius, uſque ad diſtantiam limitis proximi, motu
ſemper accelerato, juxta legem expoſitam num. 176, ut nimi-
rum quadrata velocitatum integrarum, quæ acquiſitæ jam ſunt
uſque ad quodvis momentum (nam velocitas initio ponitur
nulla) reſpondeant areis clauſis inter ordinatam reſpondentem
puncto axis terminanti abſciſſam, quæ exprimebat diſtantiam
initio motus, & ordinatam reſpondentem puncto axis termi-
nanti abſciſſam, quæ exprimit diſtantiam pro eo ſequenti mo-
mento. Atque id quidem, licet interea occurrat contactus
aliquis; quamvis enim in eo vis ſit nulla, tamen ſuperata di-
ſtantia per velocitatem jam acquiſitam, ſtatim habentur iterum

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer