Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

IN LIB. DE COLORIBVS. tioris. atque id vel ratione rei, ad quam radius refran
gitur: vel oculi. nam ſi res viſa nimium diſtat, acutior
erit conus, opaciórq. videbitur: ſin propinquior eſt,
angulum faciet obtuſum, clariórque apparebit. Sed
author aut hæc ſupponit, aut certe ob id prætermit-
tit, quòd magis ſpectent ad Opticum.

Τὰ {δὲ} {καὶ} {τῇ} {πέ}☉(sun) {θε}ωρη{τέ}ον, {γι}νόꝗ̃α {ἐν} φυτοῖς, {καὶ}
κ{αρ} {πο}ῖς, {καὶ} {τρ}ι{χώ}μα{σι}, {καὶ} {πτ}ερώμα{σι}, {καὶ} τοῖς τοιούτοις
{πᾶ}{σι}.

Sunt quædam etiam in concoctione con
ſideranda, quæ fiunt in plantis, & fructibus,
& pilis, & pennis, & id genus omnibus.

In altero manuſcripto hæc non nihil aliter legun-
tur, videlicet, {τὰ} μέντοι γινόμενα ἐν {τῷ} {των} καρπῶν πέψ{ει}, {αὖ}θισ
θεωρητέον σ{υν}άμα τοῖσ γινομένοισ, {καὶ} ἐν φυτοῖσ {καὶ} ἐν τρϊχ ώμασϊ,
{καὶ} ἐν {πτ}ερώμασϊ. hoc eſt, Attamen quę fiunt in fructuum
concoctione, denuo cõſiderãda ſunt, vnà cum iis quę
fiunt & in plantis, & in pilis, & in pennis. Cæterùm
hæc fortaſsis aptius reponerentur eo loco, vbi infrà
agit de pilis, pennis, fructibus, & reliquis. Verunta-
men ſi licet hanc ſeriem tueri, dicemus, vt hæc cohæ-
reant cum prædictis: quòd cum ſuprà docuerit qua-
tuor eſſe obſeruanda, quæ explicata fuerunt: iam vi-
detur quintum addere, vnde varietatis colorum cau
ſa cognoſci poſsit in plantis, pilis, pennis, aliíſq. eiuſ-
modi. non quidẽ ex variatione luminis, & radiorum
reuerberatione, ſed ex concoctione; inquiens, vt eſt
in manuſcripto, pręter prædicta, etiã conſiderandam
eſſe variationem coloris, qui eſt in fructibus, & reli-
quis, quíque creatur ex concoctione. atque hæc cau-
ſa eſt verorum, non autem apparentium colorum.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer