Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

SIM. PORTII COMMENTAR. lumen quod à Sole, vel ab igne emicat temperatum
eſt aliquando cum aëre, & aliquando cum aqua,
(quod eſt, cum medio quod interdum eſt aër, & in-
terdum aqua) diuerſo modo ſe habentibus, in ſitu & ſubtantia; nam nonnunquàm mediũ eſt magis vel mi
nus craſſum, vel aliter affectum. atque ita pro diuerſa
ſui cum medio temperatura, diuerſos & differentes
reddit colores. ET RVRSVS , CARBONES . Docuit
diuerſos colores gigni & repræſentari à diuerſa va-
riàq. luminis temperatura cum medio: idipſum iam
oſtendit fieri, cum vario modo colorata lumini com-
miſcentur: puta carbones, fumus, ęrugo, ſulphur, pen
nę: temperata, alia cum radiis Solis, vt pennę; alia cum
fulgore ignis, vt carbones, fumus, ærugo, & ſulphur: ſecundum aliud atque aliud temperamentum, varias
exhibent colorum mutationes, prout magis aut mi-
nus permiſcentur cum lumine. Sciendum autem, car
bones lumini ignis temperatos id eſt accenſos, colo-
rem reddere flauum, ſi non admiſcetur multa aquea
humiditas. Similiter fumus, ſi craſſus accenditur effi-
cit puniceum, aut cyaneum: at ſi adhuc craſsior fue-
rit, purpureum monſtrat colorem. Sic ærugo ferri ac-
cenſa creat turchinum vulgo appellatum: & nitrum,
ianthinum, ſiue malis paonaccium, vt nos experien-
tia ſæpe comperimus. Atque hæc diuerſitas proue-
nit ab ipſis coloribus lumini permixtis. Cæterùm, ne
cui moueat ſcrupulum Ariſtotelis authoritas, qui ter
tio Meteoror. cenſet variari colores, ob refractionẽ
radiorum ad oculos: dicendum eſt, viſionem fieri in-
tromittendo, & eo modo ſpecies colorum deferri ad
oculos, quo radii, quibus color apparet, refrangun-
tur. Poſſunt autem variis modis refrangi, vel ratione
coloris, vel medii, vel luminis infirmioris, aut valen-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer