Volltext: Aristoteles: De coloribvs libellvs

Abſolutis primis, ſimplicibúſque coloribus; mix-
tos, qui medii, & ſecundi quoque nuncupantur, ag-
greditur. Verùm bifariam hi pertractari poſſunt, vel
vt veri colores, qui ex albo, & nigro generantur, quo
modo eos libro de Senſu explicauit Ariſtoteles: vel
vt conflantur ex mixtione colorum, tam apparentiũ,
quàm verorum. atque hoc pacto de iis agit hîc au-
thor, addens ea, quæ in Ariſtotele deſunt: & iccirco
plures hoc loco mixtionis cauſæ recenſentur. Ad
hæc, horum colorum aliqui dicuntur fieri ex albo & nigro proximè, & immediatè, vt puniceus, purpu-
reus, viridis, coeruleus; atque hi medium locum te-
nent. Alii ſunt infra medium, vt fuſcus, & flauus. defi
ciunt enim, ille à nigro, hic ab albo. Priores verò,
quos diximus medium locum occupare, diuerſis pro
portionibus diſtant ab extremis, velut paulò pòſt do-
cebimus. Sunt præter enumeratos nonnulli, qui ex
mediorum colorum mixtione gignuntur, atque hi
ferè innumeri ſunt, vt declarabimus. Cæterùm vt
verba excutiamus, ſcire licet, album & nigrum inter
ſeinuicem miſceri, vel ſeruata ratione, vt ait libro de
Senſu Ariſtoteles; hoc eſt ſeruata certa quadam, & rationabili proportione, puta dupla, ſeſquialtera, aut
ſeſquitertia. Cúmq. ita inter ſe commiſcentur, quem
admodum aſſerit Alexander eodem libro, colores
viſum oblectant, cuiuſmodi ſunt viridis, cœruleus & purpureus. Imò fuſcus, cœruleus, præterquàm quod
viſui ſunt iucundiſsimi, ſaluberrimi quoq. iudican-
tur, vt optimè docet Galenus, lib. primo de Sympto-
matum cauſis, cap. vii. & maximam præbent viſioni
defatigatæ, ſanæ tamen, vtilitatem. non enim eam di-
ſcriminant, vt albus, & ſplendidus; neque ipſam co-
gunt, ac extingunt, veluti niger. nam cùm fuſcus co-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer