Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

SIM. PORTII COMMENTAR. quod lateri inerat, excernitur, & combu-
ritur.

Inſtituerat author tractare de coloribus ſimplici-
bus, docuítque album ſequi corpora ſimplicia, ni-
grum verò elementa, cum inter ſe mutuò alterantur. deinde, quoniam nigrum aliud eſt apparens, aliud na
tura; primùm cœpit enarrare cauſas nigri ſecundum
apparentiam, atque hactenus duas explicauit, quæ-
dam ſcilicet propter paucum & i efractum lumen, ap
parere nigra: quędam rurſus, propter profunditatem,
nullum ad oculum deferre lumen. ſed cùm lumen ſit
ignis color, velut demonſtratum fuit, paulatim ipſa
rei ſeries authorem deduxit, vt de aduſtis ab igne di-
ſputaret. atq. ita iam aggreditur tertiã cauſam quam
primo loco propoſuerat, quęrẽs quare quædam ſunt
nigra natura. Itaque alio ordine explicuit, atque pro
poſuerat. cuius rei hæc fortaſſe fuerit cauſa, quòd vt
Ariſtoteles præcipit, primò ordiendum ſit ab eo, vn-
de facilior ſit diſciplina, puta ab iis, quę nobis ſunt no
tiora. facilius quippe cognoſcitur cauſa, ob quam ni-
gra appareant, quæ paucum, aut rarum habent lumẽ: quàm quare ſint natura nigra ea, quæ nullum emit-
tunt lumen. cauſæ enim huius nigredinis ſunt ocul-
tæ. Aggreditur itaque ea, quæ ſunt natura nigra, & inquit, NIGRVM autem colorẽ fieri contingit, cùm
aër, & aqua ab igni comburuntur. & ſignanter dixit,
CONTINGIT fieri, & non, apparere: quoniam loquitur
de vero colore nigro, qui ſua natura talis eſt. Atque
hinc collige, nigrum eſſe re ipſa colorem, & vt ho-
die loquimur, poſitiuum: non autem tantúm luminis
priuationem, velut iam quoque dictum fuit. Cauſa
autem eſt, cùm aër, & aqua comburuntur, ſcilicet in

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer