Volltext: Aristoteles: De coloribvs libellvs

IN LIB. DE COLORIBVS. franguntur. intermediæ enim partes ipſo-
rum luminis, omnes videntur eſſe nigræ,
propter tenebram.

Declaratum fuit, quòd aqua apparet nigra, quan-
do exaſperatur, pars ſcilicet illa vmbroſa, ad quam ra
dii propter inæqualitatem non pertingunt, atque hic
fuit tertius modus propoſitus, quare res nigredinem
demonſtrent: in præſentia explicat ſecundum mo-
dum, docens quare nubes appareant nigræ. Nubes
quidem ferè omnes videntur eſſe cauſa alicuius vm-
bræ: verùm quædam ſunt rariores, quædam denſio-
res. Quæ denſiores ſint, ob vaporum, qui in iis co-
augmentantur craſsitiẽ, profundæ conſpiciuntur. & quoniam lumen, quod nequit penetrare, diſsipatur,
apparentnigræ. Atque hoc innuit, cum inquit, pro-
pter hanc cauſam, quod ſcilicet lumen diſpergitur,
nubes quoque quando fuerit valde denſa, apparet nt
gra; denſitas enim multa in cauſa eſt, quo minùs eam
lumen peruadat. Deinde ſubdit, quòd qua ratione
mare, & nubes videntur nigra, eadem & aqua, & aër
talia apparent, tum ſcilicet, quando non omnino pe-
netrat lumen in profunditatem, ob quam diſiiciun-
tur, diſsipantúrq. radii, atque iccirco non illuſtrant. INTERMEDIAE ENIM . Duriuſcula videntur eſſe
verba, ſenſus nihilominus eſt apertus. reddit enim
cauſam, quare intermediæ partes, quæ lumen interci
piunt, nigri imaginem prębent: ídque fieri in quit pro
pter tenebram, hoc eſt, quia lumine priuatur, ob di-
ſperſionem & diſtractionem radiorum. Atque illud
eſt, quod Ariſtoteles Sect. 23. Problem. 23. dixit atrum
eſſe, quod viſus non penetrat; & iccirco aërem emi-
nus nigrum, cominus candidum apparere. viſus au-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer