Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

IN LIB. DE COLORIBVS. {τα}, ὀλί{ιω} [?] ν {τῶ}ν {αὐ}{ιῶ} [?] ν {προ}đι{πτ}ου{σῶ}ν {καὶ} {δι}αđὼ'ꝗ̃ου
{τοῦ} φω{τὸ}ς, {τὸ} {σκ}ιερὸν {μέ}λ{αν} φ{αί}νε{ται}:

Similiter & aqua, quando exaſperata fue
rit, quemadmodum maris horror. nam pro
pter ſuperficiei aſperitatem paucis radiis
incidẽtibus, & diſsipato lumine, vmbroſum
nigrum apparet.

Dixit vmbras videri nigras, quoniam ſcilicet non
reddunt lumen: in præſentia docet id ipſum vſu veni
re in aqua & mari. ſimiliter, inquit, et aqua apparet ni
gra, quando exaſperata fuerit, hoc eſt, quando fuerit
inæqualis, & immodicè agitata; quemadmodum fit
cùm mare horret, propter ſuperficiei exaſperationẽ. exaſperatur autem aqua, cùm à ventis turbatur, & intumeſcit. quod Virgilius tertio Aeneidos expreſsit
inquiens,

Et glacialis hyems aquilonibus aſperat vndas. & Lucretius aliquanto apertius, cùm ait, #
turbantibus æquora ventis.

Porrò mare turbatum obſcuratur, & nigricat vt
docet authoritate Homeri Ariſtoteles ſectionis. 23. problemate. 23. Vtitur autem nomine φρίκησ [?] , quod eſt
horroris: quia ille motus inæqualis ſimilis eſſe vide-
tur horrori, quo corripiuntur qui frigent, aut alio-
qui à febri leniori comprehenduntur. Cùm autem
mare exaſperatur apparet nigrum, eo quod propter
aquæ inæqualitatem, & exaſperationem, pauci radii
incidentes, non illuminant ſuperficiem depreſſæ par-
tis; ſed ab illa inæqualitate lumen diuellitur & diſsi-
patur. quocirca vmbra aquæ ſuperficiaria nigra appa
ret. Et animaduerte hunc locum differre ab eo, quo

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer