Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

SIM. PORTII PRAEFATIO. piendi, verum retinen di quoq. colores. ſiquidem re-
cipit, quia pellucidus eſt humor, qui cryſtalloides di
citur: & retinet non ipſe, ſed tunica, quæ ab acini vuę
colore, vuea nominatur, quæ cryſtallinum humo-
rem fere amplectitur. recipere ergo eſt munus perſpi
cuitatis; at retinere, eſt alterius, quod in miſtis vide-
tur eſſe terra. habet enim minimum perſpicuitatis,
eámq. ferè ab aliis ſortitur elementis, cùm ipſa ſua
eſſentia ſit tenebricoſa. at aër, & aqua, per ſe ſunt per
ſpicua. Ignis quoq. ſua natura lucidus eſt, at cum pe-
regrinæ materiæ commiſcetur, iam terminum quen
dam nanciſcitur; eáq. de cauſa noctu cernitur, velut
ſupra quoq. monuimus, & in authoris noſtri decla-
ratione fuſius explicabitur. Cæterùm in dubium re-
uocari poſsit, an color generetur ea ratione, qua lu-
men. num ſcilicet, vt ſola illuminantis corporis præ-
ſentia, lumen in medio & perſpicuo creatur: ita ſola
luminis præſentia, color in perſpicuo terminato ge-
neretur. & vtrum abſente lumine, deficiat color; ve-
luti corpore illuminante abſente, pereat claritas & lumen. Hoc profectò perobſcurum, & perdifficile
eſt mihi, quòd videam multos non obſcuros philoſo
phos, affirmare, in tenebris nullum eſſe colorem: vt
ne in profunditate quidem ſolidi coporis, emicare ta
men ſimul atque diuiſum fuerit, & vbi primum Sol
aſpexerit, quòd ſola luminis præſentia color fiat. Alii
contrà aſſerunt colorem eſſe per ſe viſibilem, quare
ſua natura habere facultatem, qua exeat in actum & in functionem, quæ eſt viſum mouere. Huc accedit,
quod ſi Sol generaret colorem, vnicum ſolùm crea-
ret, neq. tanta eſſet colorum euariatio. quare videtur
colorem nõ gigni à Sole et lumine. eſt enim omnium
philoſophorum commune placitum, cauſam generis

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer