Volltext: Aristoteles: De coloribvs libellvs

IN LIB. DE COLORIBVS. prima eſt, ſic pilus caudidus ille imbecillimus exit. quæ videtur eſſe cauſa propinquior, cùm certum ſit
pilos è cute enaſci. Aliquando ex attritu ligni ſellæ
equinæ eueniunt iumentis vlcera, vulgus ea guidali-
ſco, & alibi guarreſe appellat. in quib. eadem de cau-
ſa, cum conſolidantur oritur pilus albus. Sed quo pa-
cto id prohiberi poſsit, docet Alexander medicus in
ſuis Problematibus problemate 145. lib. 1. quærẽs cau
ſam cur hordeum toſtum, redactumq́. in puluerem,
cicatricibus equorum conſperſum, faciat vt pili non
albi, ſed cæteris vnicolores oriantur. Cauſam autem
inquit eſſe, quoniam vim diſcutiendi purgandiq́. ob
tinens, detergit atque abſumit excrementum pituitę,
atque materiam omnem vitioſam, quam vlcus per
membri infirmitatem collegerat. Sed quare in homi-
ne, vlcere conglutinato, non enaſcitur pilus candi-
cans: cùm tamen ex vitiligine, aut ex cutis affectu, ta-
les erumpant? Dicendum, quòd ſi vlcus in capite eſt,
oriuntur quidem pili poſt cicatricem, qui cæteris ci-
tius caneſcant: ſed non vbi primùm cicatrix obducta
fuerit; idque vel ob cutis craſsitiem, vel quòd ibi non
enaſcantur. Si in altera corporis parte fuerit cicatrix,
nulli oriuntur, quòd ex cicatrice cutis reddatur den
ſior, & meatus claudantur. vel, vt inquit Ariſtoteles
ſectionis decimæ, Problemate trigeſimoprimo, quia
deprauat nutrimentum hominibus. itaque ex toto
propter pili infirmitatem impedimento eſt, equis au
tem, ne pili exeãt, nunquam eſt, ſed deprauat, facitq́. ne prior integritas ſeruetur. atque idipſum aſſerit vi-
geſimonono Problemate eiuſdem ſectionis, & Pro-
blemate decimotertio nonæ ſectionis. Sed cur cica-
trices ſi eodẽ loco ſæpius vlcus extiterit, cætero cor-
pore nigræ ducuntur, at in oculo albæ conſiſtunt?

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer