Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

SIM. PORTII COMMENTAR. conuenit cum Ariſtotelis placitis, cùm à calore cir-
cunfuſo fructus in maturitate dulces euadant. Qua-
re melius opinor dicetur, quòd in cinere exacta con-
coctio, & totius humidi reſolutio cauſa ſit amaritu-
dinis; quòd ſolùm remaneat ſiccum terreum, & ma-
teria dulcis euaneſcat, vt etiam ſentit Philoſophus
libro de Senſu. Addit poſt hæc codex manuſcriptus,
quoddam quaſi ſcholium iam declaratorum. inquit
enim, & maximè morboſa, quæq́ue morbo laborant
è cauſa aduentitia: & quæ antea quàm pilus erumpe-
ret albus, ab vlcere, aut ab ephippii ligni attritu paſſa
ſunt, id demõſtrare. Et cauſam aſsignat, tam illorum
quæ ſiunt ex attritione, quàm ab affectu morboſo. locis enim, inquit, nequeuntibus ſimiliter attrahere
alimentum, propter calidi natiui imbecillitatem, hu-
midum celeriter reſiccatum, fit album. non enim po-
teſt calor ille quidem attrahere, eo quòd paucus ſit,
etſi attractum iam potis ſit excoquere & deſiccare, ca
loris ambientis ope. & notandum quoad rem, quòd
veterinis, puta aſinis, mulis, & equis, enaſcuntur aut
à copia ſanguinis vel ab excalfactione, aut alia aliqua
mala ſanguinis qualitate, tubera quædam; quæ tan-
dem humido à calore naturali non commoderato pu
treſcentia, abeunt in vlcera putrida. Quoniam autem
vt quarto Meteororum, docetur, ex humido & calo-
re externo fit putredo: arefacit calidum naturale: & reſoluto diſsipatoq́ue humido, locus is ob priuatio-
nem calidi, nequit allicere alimentum. (nam attractio
nutrimenti fit à calido.) itaque calore externo reſic-
cante humorem naturalem, pilus gignitur candidus. Sed Ariſtoteles decimæ ſectionis, Problemate vigeſi-
monono, ſub ſinem inquit, Sed candidi pili oriun-
tur quoniam vt ſecunda hæc cutis imbecillior quàm

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer