Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

SIM. PORTII COMMENTAR. hulceribus & tuberculis, & attritu ligni ſellæ, ac eiuſ
modi; quæ rectè videntur adiicienda. Sed vt ad con-
textum accedamus, dat cauſam alterius problematis,
cur pili qui enaſcuntur in animalibus iuga ferentib. ſunt albi, & non prius nigri. dico eos pilos, qui in par
tibus iugo attritis, puta ceruice, & collo ſubnaſcun-
tur. non enim loquitur de totis animalibus, quando-
quidem Ariſtoteles & libro de Hiſtoria, & quinto de
Generatione animalium docet, hominem ſolum ca-
neſcere, & equum: in cæteris id non conſpici, niſi ad-
modum parum. Cauſa autem eſt, quòd humidum
quod ad pili generationem conferebat eo loco & ali-
mentum excoquitur, hoc eſt à nimio calore exhauri-
tur, prius quàm nigreſcat. atque hinc apparent albi. Sed quæres, quî fit quòd eadem videatur eſſe cauſa
coloris albi & ruffi? Dicam. ruſfus gignitur, quando
humidum quidem reſiccatur à calore naturali, ſed nõ
penitus. cùm verò calor qui fit ex attritione ſit calor
extraneus, exiccat omnino calorem, producitq́ue pi-
lum album. nam quòd attritio ſit cauſa caloris, docet
id Ariſtoteles primo Meteororum. ex diutino itaque
attritu fit locus ſiccior, & excoquitur vndiquaque
humidum, hinc ſequitur albedo. quòd autem exacta
excoctio humidi ſit cauſa albedinis, indicio eſt cinis,
qui planè conſumpto calore, & albus conſpicitur, & amariſsimus eadem de cauſa eſt, vt Ariſtoteles teſta-
tur, & nos ſuprà declarauimus. Atenim inquies, oleũ
fit album, & tamen remanet humidum. Cui reſpon-
det Ariſtoteles in Problematibus, ob id eſſe album,
quia relinquitur aër, qui ſua luciditate albedinem in-
ducit, abſumpto ſicco terreo. Quæres rurſum, quare
caro ſoli expoſita nigreſcat? Reſpondeo, quòd præ ni-
mia ſiccitate terreum illud & aqueum ſibiinuicẽ per-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer