Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

SIM. PORTII COMMENTAR. patet id. nam omnes pili à perfectione mu-
tantur, fiuntq́ue ruffi, eo quòd rurſum ali-
mentum deficiens celeriter exareſcat.

Soluit aliud problema, quare nigrarum volucrũ
pennæ proximè corpus magis nigricãt? Cauſa autem
eadem quoniam plus habent alimenti, cùm ſint cuti
viciniores; accidit autem id auibus nigris, quoniam
alio colore infectis id non euenit. Amplius, intelligit
de pennis quæ generantur, ſuntq́ue breuiores: quo-
niam vt experientia compertum eſt, vetuſtiores, quæ
que diu perdurarunt, illarum partes prope corpus
ſunt albiores. nam cum ſub aliis pennis occultentur,
à calore extraneo & alieno putrefit humidum, atque
iccirco albicant. Id quoq. Ariſtoteles quinto de Ge-
neratione animalium teſtatur, cùm inquit, capillos
citius caneſcere qui integuntur, quòd plus calidi ex-
tranei habeant. Quare nigrarum auium pennæ, aut
potius pennarum partes quæ cuti ſunt propinquio-
res albicant, vt dictum eſt, quæ ſcilicet diu durarunt: at quæ recenter generatæ fuerunt nigricant, propter
humoris copiam. Deinde ſoluit aliud problema, cur
pennæ quæ circa ceruices collaq́. conſpiciuntur, mi-
nus ſunt nigræ? Cauſa eſt, quoniam eò loci minus ſe
confert nutrimentum, cum ſit oſſeus & neruoſus. in-
tellige id verum eſſe in ſitu pennarũ naturali, alioqui
aliter poteſt euenire, vt dictum fuit. Et vniuerſaliter,
inquit, in omnib. partibus, quę paucum alliciunt nu-
trimẽtum, cuiuſmodi ſunt oſſeę, cartilagineę, & quæ
ligamentis adhærent, flaueſcunt. Cauſam huius effe-
ctus declarat alio ſigno, quoniam pili à perfectione,
id eſt ſtatu conſiſtentiæ: vel à perfectione pili, cùm ſci
licet iam plenè adoleuit pilus, ruffi redduntur: quia

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer