Full text: Aristoteles: De coloribvs libellvs

DE COLORIBVS. prima, quod eſt cauſa videndi, eſt lumen: color eſt id
quo res apparent; igitur eſt lumen. Præterea, lumen
qualitate coloris videtur, igitur eſt lucẽs color. quod
aperte in parietibus cognoſcitur, in quos per virides
plantas lumen incidit. virides enim & ipſi apparent. Rurſus, color, ex Philoſophi ſententia, eſt extremitas
perſpicui, ergo lucens; alioqui perſpicuitatem immi-
nueret, fierétq. ipſo colore inuiſibilis. Ad hæc, lumen
eſt de eſſentia coloris, ergo lumen eſt color. nam quæ
rei eſſentiam ingrediuntur, de illa in recta prædica-
tione dicuntur, vt patet exemplo animalis & ratio-
nalis. Deinde, Alexander libro primo de Anima, capi
te quo tractat quæ ſint ſenſibilia per ſe, & quæ per ac
cidens, inquit colorem corpora tunc ſolùm habere,
cum illuſtrantur. quare ſi colores prodeunt à lumine,
& illo abeunte, non amplius illa dicentur colorata; ſequitur, quòd colorum eſſentia in lumine conſiſtat,
& ab ipſo profiſciſcatur. Deníq. idem libro ſecundo
de Anima, & in Quæſtionib. naturalibus aſſerit, per-
ſpicuitatem, eſſe materiam colorum. at ſuperficies eſt
materia & ſubiectum primum. ergo idem eſt ſuper-
ficies & perſpicuitas; quod apud Alexandrum, cę-
teróſque eſt abſurdiſsimum. Atque huiuſmodi fe-
rè ſunt, quæ de natura coloris in dubium vocantur. Sed tempus eſt, vt ad Platonem, & reliquos. venia-
mus. Plato in Timæo, ait colorem eſſe flammulam,
ſic inquiens: χρόασ [?] ἐκαλέαꝗ̃ φλόγα {τῶν} σωμάτων ἑκά-
{στ}ων ἀποῤῥέοναν, ὄψ{ει}σύμμεꝑα μόρϊα ἔχουαν {πρ}ὸσ [?] {αἴ}{σθη}σιν: quod eſt, colores vocauimus flammam quandam,
quę à ſingulis corporibus emanat, & partes habet vi-
ſui ad ſentiendum accommodatas. hactenus Plato. Cæterum vrbaniores quidam hos non lumina, ſed lu
minalia vocare maluerunt: q uod & ipſum rectum pa

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer