SIM. PORTII COMMENTAR.
eſt agens in aquam ſtagnantem. Quemadmodum ita-
que in aqua gignuntur colores, per actionem Solis: ita & actione Solis & natiuii caloris in humidum,
creantur colores in plantis. Hac igitur de cauſa ad-
fert exemplum aquarum ſtagnãtium, inquiens, quòd
id quod apparet in plantis, nempe primum colorem
eſſe herbaceum, accidit rationabili de cauſa. & ratio
eſt, quoniam omnes aquæ diu conſiſtentes & vetuſtę
primùm viridem concipiunt colorem, temperatæ
cum radiis Solis. quoniam radius incidens in aquam
vetuſtam, facit vt appareat viridis: cumq́ue magis re
ſiccatur, qui antea uiridis videbatur, incidentibus ra
diis ſolaribus herbaceus conſpicitur.
NAM AQVA
.) ratio eſt, quod aqua per ſe vetuſteſcẽs, per Solis actio
nem arefacientem, & exiccata, nigratur.
QVEMAD-
MODVM ET CISTERNARVM TECTORIA
.) Alio exemplo, ſumpto à ciſternarum tectoriis rem
adhuc magis explanat. & ſatis liquet, ſi quis in memo
riam reuocauerit ea quæ dicta fuerunt de nigro. di-
ctum eſt enim ex aduſtione humidi, gigni colorem
nigrum. Pari modo, in tectoriis & incruſtationibus
ciſternarum, vbi prius facta fuerunt humida, reſicca-
to illo humido, nigreſcunt; ſic omnia ferè quæ apud
aquas reſident, nigrore ſugillantur, vbi vtcunque hu
mor cœperit ſicceſcere. vt in lapidibus antea in aqua
latentib. & poſtea Soli expoſitis, cuiuis cernere licet
& per refrigeratum humorem intelligit aquam. Sed
aqua quę hauſta & exanclata Soli exponitur, fit her-
bacea, vbi ſcilicet diutius conſtiterit: propterea quòd
flauum, quod à lumine & radiis Solis apparet, tem-
peratur cum nigro humore iam arefacto. Cùm verò
magis nigreſcit, fit magis herbacea, quam vocat ſatu-
ratam, quòd videlicet viride vergat ad nigrorem: &