Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

Liber Quartus. mus accuratè ſtellis omnibus numeros, & nomina fecit, maiorum vijs inſiſtens. affirmauit terræ ambitum
continere ſtadia 277, 000, quæ efficiunt milliaria 34. 625.

Prolemæus deinde Aſtronomorum princeps, ijſdem modis terreſtri peripheriæ ſtadia 180’ 000. ſeu mil-
liaria 22. 500, attribuit.

Cum deinde litteræ ac præcipue Aſtronomica ſtudia apud Arabes florerent, extitit Almamon rex Ara-
bum regalibus hiſce ſtudijs oblectatus, cuius præcepto, vti narrat Abifeldea pariter Arabs initio ſuæ Geo-
graphiæ, nonnulli ablegati fuerunt, qui in Campis Singar, & vicinis maribus iuxta rectum iter, & poli ſi-
tum, obſeruarunt quot milliaria reſponderent vni gradui cæleſti, & depræhenſum fuiſſe ab illis in vno gra-
du conficiendo milliaria 56. & duo tertia per tranſiri, ac proinde totum terræ ambitum conſtare millia-
ribus 20. 400. quam magnitudindem cæteri [?] Arabes, Alfraganus, Thebitus, & c. complexi ſunt.

Neque vero in præclara adeo inquiſitione deceſſe tandem aliqua experientia debuit; recentiores enim
Argonautæ rerum Aſtronomicarum ſatis gnari, qui iam ſæpius totum Oceanum magno ac fælici auſu cir-
cumnauigarunt, quantum ipſi experiri potuerunt, exiſtimant totum terreni Globi circuitum complecti
milliaria 19′080. ſic autem vni gradui cedunt milliaria 53.

Omnes porrò prædicti indagatores primo terræ ambitum præueſtigarunt, vnde poſtea cæteras quantita-
tes habere poſſent; vt paulo poſt oſtendam.

Illud tandem conſideratione dignum videtur, quanto videlicet antiquiores ſunt prædicti obſeruatores,
eo facere terræ ambitum maiorem, ita vt ſemper a priſcis illis, vſq; ad noſtra tempora hic ambitus decreue-
rit. quod non niſi ex rudioribus obſeruationibus, quæ quotidie exactiores euadunt, vel ex ſtadiorum, aut mil
liariorum varietate accidiſſe exiſtimo: videmus enim, quod ad hanc varietatem attinet, ſingulas nationes,
imo etiam prouincias ab inuicem valde diſcrepare. qua propter vt hæc varietas, ac proinde veritatis obum-
bratio tollatur, libenter Aſtronomis auctor eſſe velim, vt deinceps omnes pro vno milliario intelligãt vnius
terreſtris gradus partem ſexageſimam. quamuis enim talis pars nondum ſit determinata, nec ſatis cognita,
facile tamen eſt eam cognoſcere; quidni enim Princeps quiſpiam nobiliſſimo hoc ſtudio delectatus, ceu al-
ter Almamon poterit exquiſitè gradum vnum in planitie quapiam, vel in ora maritima explorare; ac pro-
inde eius ſexageſimam partem accuratè metiri; quam poſtea milliarium aſtronomicum in poſterum ſtatuat,
atq; determinet. quod quidem valde conueniens eſſet, tum quia nonnulli iam ex antiquis vni gradui millia-
ria 60. attribuerunt, cum alij plura alij pauciora attribuerent: quapropter erit hoc milliare Aſtronomicum
idem fere ac milliare commune, tũ etiam quia ſexagenarius numerus ob varias ſui ipſius commoditates val-
de familiaris eſt Aſtronomis.

Poſtremus omnium ſuperiori ſeculo Franciſcus Maurolycus Abbas Syracuſanus, acutiſſimam rationem
adinuenit, qua primo, non ambitus, vt à [?] cæteris factum eſt, ſed diameter terreni orbis explorari poſſit: Eli-
gendus eſt (inquit in ſua Coſmographia) in primis mons editiſſimus, vnde maris proſpectus longè pateat; exiſtimo Aethnam montem huic negotio aptiſſimum, nam ex eius apice per plura quam ducenta paſſuum
millia in pelago viſus pro@enditur. Oportet igitur vt montis altitudo perpendicularis ab eius vertice, vſq; ad maris æquilibrium (ideſt, vſq; ad maris ſuperficiem, quæ fi extenderetur ſub monte eſſet) nota ſit in paſ
ſibus. (qua vero ratione hæ montium altitudines menſurentur, in ſequenti appendice oſtendemus) deinde
ex ipſius vertice metiemur interuallum vſq; ad extremam horizontis periphæriam, quod quidem non ſolũ
Geometricè, vt ipſe Maurolycus ſupponit oſtendemus, verum etiam Mechanicè prædictum interuallum. vſq; ad aliquod vltimum in horizonte viſum, menſurabimus, videlicet per decempedam, qua practici men-
ſores vtuntur. quibus paratis intelligantur iam hæc in præſenti figura; ſit circulus terræ C B. ex centro D. deſcriptus: linea A B. ſit pro altitudine montis perpendiculari, quę extendantur vſq; ad centrum terræ D. linea A C. ſit radius viſiuus ad vltimum vſq; horizontem C. de-
ſinens, ac proinde tangens terram in puncto C. ducanturque C D. & C B. propoſitum
eſt igitur ex prænotatis cognoſcere lineam B D. ſemidiametrũ videlicet terræ. con-
ſidero igitur triangulum A C D. in quo ex præmiſſis cognitum eſt latus C C. ad ſen-
ſum enim æquale eſt ipſi C B. iam in paſſibus cognito. duo præterea anguli manife-
ſti ſunt, angulus enim ad C. eſt rectus per 18. propoſ. 3. Elementi. Angulus vero ad
A. cognoſcitur ex inſtrumento, veluti ex quadrante noſtro, per cuius dioptram ex A. collimandum eſt in C. per 5. igitur Appar. propoſ. conſtruatur in papyro triangulum
ſimile triangulo huic A C D. cx quo per 6. propoſ. eiuſdem Appar. veniemus in co-
gnitione proportionis, quæ eſt inter latera C A. C D. ideſt, in@oteſcet quoties C A. contineatur in C D. cum autem C A. cognita ſit in paſſionis, neceſſario ipſa quoque
C D. terræ ſemidiameter in paſſibus manifeſta erit. quod porrò attinet ad interuallum C B. menſurandum,
ſatius fortaſſe eſſet illud non ex montis apice A. verum ex C. prænotare. eſt autem C. primo horizontis pun
ctum, ex quo Aethnæ vertex igniuomus primo ſpectatur: quare eſſet id Nautis admodum facilè, quibus no-
ctu is vertex, cũ ſit igniuomus, ac ſplendidus in mari a longe conſpicuus eſt; a loco enim in quo primus con-
ſpicitur, menſurandum eſſet vſque ad montis perpendiculum. Atq; hic eſto modus iuxta noſtram demon-
ſtrandi methodum. magis vero geometricè cum ipſo Maurolyco in hunc modum; in eadẽ figura linea C B. quamuis re vera ſit curua, ſi tamen pro recta capiatur, in tam pauca circuli terreſtris portione, nihil erroris
ſenſibus ingeret. Cũ igitur in triangulo A B C. angulus ad B. ſit rectus, & rectæ C B. B A. notæ ſint ex men-
ſuratione; eorum quadrata capiantur, ideſt, numeri, paſſuum earum in ſeipſos ducãtur; horum numerorum
quadra@orum ſumma æqualis erit quadrato lineæ A C. per 47. primi Elem. quare & ipſa nota erit in paſſi-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer