Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

De Mundi Fabrica co, quam alteri apparitura fit. qui etiam ex hac eclypſium varia apparitione, explorant, quæ nam loca ſint
alijs locis orientaliora, & quanto, quod eſt longitudinem regionum explicare. quæ omnia ſi terra plana eſ-
ſet aliter ſe haberent: ſed quſa rotunda eſt, vt mox patebit, & Sol circa eam vniformiter, & ſucceſſiuè reuol-
uitur, ideo prius vnis, quam alteris oritur, & occidit. Tertiò ſi eſſet tantum vnus horizon, omnes eaſdem ſtel-
las videremus: atqui certum eſt ſtellas alias videre eos, qui magis ad Auſtrum habitãt, v. g. ſtellam Canopum
vident Aegyptij, quam nos minimè conſpicimus. terra igitur nullo modo planum eſt.

2 Dicendum igitur terram eſſe rotundam, ac ſphæricam, non quidem Geometricè, ſed rudi, quodam-
modo, cum eius ſuperficium valles, ac montes aſperam reddant. cuius primum ſit argumentum, quod vt mo-
do dicebamus, Sol, Stellæ, Eclypſes, circa terram omnibus habitatoribus ita ſucceſſiue apparent, perinde ac
ſi circa ſphęram rotundiſſimam mouerentur, hoc eſt regulariter, & vniformiter, ita vt locis, v. g. per 15. gra-
dus magis orientalibus, vna hora prius appareant: atq; hoc accidit, vbiq; terrarum ſecundum terræ gyrum
ab oriente in occaſum productum. quod patet ex eclypſium prædictione infallibi, ſecundum quam non om-
nibus eadem hora, ſed diuerſis apparituræ prænunciantur; quæ certa prædictio ſupponit terram eſſe rotun-
dam. accedit etiam experient a nautarum Luſitanorum, & aliorum, qui dum totum terrę ambitum circum-
nauigant, eandem ſtellarum vniformem, ac regularem apparitionem vbiq; obſeruant. quæ omnia euincunt
terram, & quidem maximè ab oriente in occidentem eſſe rotundam.

Quod verò ſit etiam a Septentrione in Auſtrum rotunda, ſimilis præcedentibus ratio perſuadet, nam am-
bulantibus nobis, v. g. Septentrionem verſus altitudines poli regulariter, ac vniformiter creſcunt, perinde
ac ſi circa ſphæram progrederemur. hac ratione ſi Parma, vbi polus arcticus eleuatur ferè gr. 45. ad Boream
milliarijs 60. quæ gradum vnum efficiant, proficiſcamur, pariter polus gradu vno amplius eleuabitur ſupra
horizontem, eritq; propterea eleuatus gr. 46 quod ſi alia 60. milliaria vlterius perrexerimus, alio itidem gra-
du eleuabitur, eritq; eleuatio gr. 47. idem accidit proficiſcentibus ad alterum polum. idque non in Europa
ſolum, ſed in Africa, Aſia, Nouo orbe, & vbiq; terrarum, vt quotid anæ nautarum, ac viatorum relationes
teſtatiſſimæ comprobant: Terra igitur non ſolum ab oriente in occaſum, verum etiam a Borea, in Meri-
diem, ac proinde vſquequaque ſphærica eſt.

3 Vmbra terræ vt ſupra oſtendimus, conica eſt, & probauimus ab eclypſibus; quæ eclypſes fiunt circa
ferè omnes terræ partes, igituriterra efficit vmbram co nicam ad omnes partes; vnde neceſiario ſequitur ip-
ſam eſſe vndique rotundam: vmbra enim conica cùm habeat rotunditatem, habebit neceſſario pro baſi vm-
broſum corpus etiam rotundum; ſed cum hic conus vndique à terra proijciatur, fit vt terra neceſſario ſit vn-
dique pariter rotunda.

4 Idem ex plurimis itinerum, ac nauigationum, quæ hac tempeſtate, circa maria, ac terras habentur, re-
lationibus comprobatur: qui enim totam per Antipodas terram circumnauigant ac tandem ad eundem lo-
cum aliunde reuertuntur ad eandem vbique terrenæ molis faciem, & figuram conſpiciunt, ijſque ſemper, & vbique omnia circa ſtellarum ortus, & occaſus vniformiter, ac regulariter apparuerunt: quæ nullo modo
fieri poſſent, niſi terra eſſet ſpærica.

5 Tandem ratio phyſica idem atteſtatur, cum enim terra ſit grauiſſima, ac ideò omnes eius partes pari-
ter deorſum, ideſt, ad centrum mundi grauitent, fit vt ſingulæ quantum poſſunt, deſcendere conentur; ex
quo ſequitur extremarum atque extimarum partium a centro æquidiſtantia, quæ aliud nihil eſt, quam ſphæ-
ricitas. Porrò quamuis montes hanc ſphæricitatem impolitam efficiant, quia tamen ſumma eorum altitu-
do reſpectu totius terrenæ molis, vt oſtendemus infra, eſt peuè inſenſibilis, ſphærica nihilominus; ſaltem
phyſicè appellãda eſt. Illud etiam notandum omnes allatas rationes, poſſe etiam probare extimam aquæ, ſeu
maris ſuperficiem eſſe ſphæricam. Demum, & illud ſcitu dignum, Parmenidem Eleatem primum omnium
ante Chriſti natiuitatẽ anno circiter 452. hanc terræ globoſitatẽ demonſtraſſe: ex noſtra Mathem. Chronol.

56. De Mutatione rotunditatis terræ. Corrollarium.

PErgratum lectori forè ex@ſtimaui, ſi rem ſcitu digniſſimam expoſuero, quam pridem ac diu obſeruari,
præſertim cum nullus, quod ſciam, eam literis mandauerit: nos de ea in locis Ariſt. Mathematicis pri-
mum ſatis fusè tractauimus; vnde quæ ſequuntur ſummatim deſcribemus; Ea igitur eſt, Terræ totius ſuper-
ficiem, quæ ob montes, ac valles aſpera, atque ruditer ſphærica, eſt in dies iam inde à mundi exordio paula-
tim reduci ad perfectam ſpæricitatem, itaut aliquando naturaliter neceſsè futurum ſit eam a mari inundari,
atque inhabitabilem reddi. Primum igitur vt re cauſas probe teneamus, illud ex ſacris literis ſtatuendum; Orbem terræ in ſuo primordio, fuiſſe perfectiori ſphærica figura præd ctum, ideſt, abſque montium, ac val-
lium inæqualitatibus; tunc enim tota mari obtegebatur, mi [?] nimeque ideo apta animantium terreſtrium ha-
bitationi; tunc autem habitabilis reddi [?] ta eſt, cum ipſius conditoris nutu, maxima terræ pars ex vnoloco in
alium translata eſt, vnde illic marium concauitates, iſtic verò montium ſublimitates apparuerunt: quo facto
aquæ omnes, quæ prius totam terræ faciem tegebant, in loca illa decliuiora, ac concaua receſſerunt; quæ
aquarum congregatio mare apellatum eſt. hinc nonnulli authores grauiſſimi aſſerere non dubitarunt, mon-
tes ex illa terra conflatos eſſe, quæ maris concauitatem prius occupabat. ex quibus ſequitur terram ſic mon-
tuoſam, eſſe extra naturalem ſuam figuram, atq; in ſtatu quodam violento. pręterea cum terra ſit grauior
quam aqua, nullæ ipſius partes deberent eſſe eminentiores quam ſit maris ſuperficies, & tamen re vera ter-
ra mari altior eſt maximè verò montanæ regiones, quæ altera violentia terræ, & aquæ ineſt: quare vtique
valde conueniens eſt, terram, & aquam ad earum primigenium ſtatum, ac figuram quotidie reuerti.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer