Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

0057a-01

54. EXPLANATIO, ETCONSTRVCTIO FIGVRAE PONENDAE INTER

COn ſtat præſens figura paralellis quatuor lineis rectis, & pluſquam dimidia: quæ omnes tamen (ſaltem per imaginationem) constituendæ ſunt in directum
ad vnam tantum rectam lineam efficiendam; ſicuti ego prius eam in longa papyri Zona deſcripſeram; ſed quod præ longitudine Bibliopolis eßeti commo-
do, eam in haſce quinque partes diuiſam ad banc breuitatem contraxi; quas tamen quilibet poterit ab inuicem prius diſſectas vnam post alteram ſecundum nu-
merorum ſeriem iterum in longum connectere, atque in pristinum ſtatum reſtituere: quod quidem Lectori conſulo, vt maiorem ex ea fructum, ac volupta-
tem percipiat. porrò tota hæc linea refert diſtantiam à centro Terræ, vſque ad ſummum apogæum cæli Solis; ſeu eſt ſemidiameter conuexi eius. quæ conſtat,
vt postea patebit, ſemidiametris Terræ 1182. atque in ea poſita ſunt ſuis locis corpora Planetarum, necnon vmbra Terræ, & Lunæ, omnia cum veris, ac
mutuis eorum proportionibus. Eam autem ſic conſtruxi, primo deſcripſi globulum Terræ, quem initio totius lineæ vices notatum litera T. quoniam vero ſe-
midiametro Terræ vtuntur Aſtronomis pro cæterarum magnitudinum, ac diſtantiarum menſura; ideo in prima linea ſinistrorſum numeraui 52. huius Terræ
ſemidiametros, quæ eſt finitimæ Lunæ diſtantia, ſeueft Lunæ perigæum, ibique Lunæ ſphærulam, ad Terram comparatam depinxi: inde [?] ad 68. ſemid. quæ
eſt ſupremæ Lunæ à T. remotio, ſeu apogæum, iterum poſui lunulam. hinc vſque ad 254. ſemid. poſui terminum lineæ, ac ſimul vmbræ terrestris, quam vi-
des à terra illuc vſque in acutum deſinere. postea ad ſecundam lineam, ex eadem parte, facto gradu, ac dextrorſum procedendo ad ſemid. 285. occurrit
Veneris perigæum. inde pariter dextrorſum ad tertiam lineam flectendo, atque per eam ſiniſtrorſum redeunti, ad ſemid. 571. perigæum Mercurij, & po-
stea ad 761. Mars perigæus fiunt obuiam. hinc per quartam lineam, nulla re inſignitam tranſcendimus ad quintam, in qua ad 1102. ſemid in Solem peri-
gæum incidimus. deinde ad 1142. ad Solem ipſum in mediocri diſtantia ſitum peruenimus. cuius ſphæra ibi depicta habet ſemidiametrum constantem ex ſe-
midiam. T 5 {1/2}. vt habeat veram cum Terrę proportionem. ſicuti etiam globuli Lunæ, Ven. Merc. & Mart. habent ſemidiam. ad ſemidiam. T. relatas; qua-
les exponuntur in Tabella ſecunda ad finem Firmamenti.

Quando igitur hæc figura erat vnica linea in longa papyri faſcia extenſa, duxi duas lineas Solem, ac Teuram hinc inde tangentes, quæ ibi concurrerunt
vbi nunc est vmbra T. apex, ideſt ad num. 254. ſicque eius longitudinem denotarunt: vt patet ex ſuperiori tractatu de lumine, & vmbra. eodem modo re-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer