Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

De Circulis Sphæræ. conuerte, atq; eodem tempore, manu altera prędictum circulum lentè admodum ſecundũ [?] ordinem ſigno-
rum impelle, ita vt materialem Solem tardè deſerat à [?] primo, v. g. gr. ♈. ad ſecundum: qua ratione, conuer
ſione vna diurna peracta, ſol materialis gradum vnũ verſus orientem peregerit: ſic enim clarè videbis qua
ratione ſol contrarijs motibus moueatur, ideſt, motu proprio, gradum vnum in Zodiaco verſus ortum, & motu diurno ad occidentem totam circulationem abſoluat: & qua ratione ſol verè ſemper occaſui appro-
pinquet, qua muis reſpectu Zodiaci in contrariam partem lentè retrocedat: videbis etiam qua ratione hi
duo motus, in tertium coaleſcant, qui ſpiralis eſt; quo vltimo ſol circa mundum perpetuo ſpiratim reuol-
uitur: vt infra fuſius de Sole.

33. De alijs Circulis, qui in materiali Sphæra non ponuntur. Cap. XI.

PRæter prædictos circulos, alios complures imaginantur in cælo Aſtronomi, quos ad vitandam confu-
ſionem materiali Sphæræ minimè addendos eſſe cenſuerunt. de eorum numero ſunt

1 Verticales; ſic dicti, quòd per vertices omnium locorum ad ſingula horizontis puncta perpendicu-
lariter deſcendunt. eorum vſus eſt in menſurandis Stellarum altitudinibus ſupra horizontem, aut depreſ-
ſionibus infra. eos Arabes Azimut appellant.

2 Circuli declinationum; qui tranſeunt per polos mundi, ac perpendiculariter per ſingula æquatoris [?]
puncta: menfurant hi declinationes, ſeu diſtantias ſyderum ab æquatore.

3 Circuli latitudinum; qui per Eclypticæ polos, ac per ſingulas Eclypticæ puncta perpendiculariter
incedunt: his metiuntur Aſtronomi di@ãtias ſyderum ab Eclyptica, quas ideò latitudines appellant, quod
ſecundum Zodiaci latitudinem, non autem ſecundum longitudinem accipiantur.

4 Imaginantur per ſingula cæli [?] puncta innumeros æquatori paralellos; præcipuè vero eos, quos ſol
diurnis conuerſionibus hinc inde ab æquatore deſcribit, qui ſunt ferè 182. de quorum numero eſt ęquator
ipſe eorum medius, & duo Tropici, qui omnium extremi ſunt: (re vera tamen ſol non circulos, ſed ſpiras
ducit;) vſus eorum eſſet oſtendere dierum, & noctum inæqualitatem in Sphæris obliquis: ęqualitatem ve-
ròin Sphæra recta: vti ſuperius de Tropicis diximus.

5 Concipiunt infinitos horizonti paralellos, quos progreſſionum, & altitudinum, & depreſſionum. [?]
appellant: hos Arabes Almincatarat dicunt. de horum numero eſt circulus Crepuſculi, qui horizonti pa-
ralellus infra eum gr. 18. deprimitur; ad quem cum Sol peruenit, Crepuſculi initium, aut finem facit.

6 Circuli domorum, ac poſitionum ſunt; quibus multa nugantur Aſtrologi iudiciarij.

7 Tandem ſunt circuli Horarij, de quibus in Gnomonicis agitur. hi in horologijs ſolaribus horas
nidicant.

Hos omnes in Aſtrolabijs, ſeu Planiſphærijs depingunt, & explicant Aſtronomi.

34. De quinque Zonis, & Climatibus. Cap. XII.

EXplicatis iam Sphæræ circulis, facile eſt intelligere, quidnam ſint Zonæ, quiſuè earum vſus. Zonæ
enim ſunt quinque faſciæ (ζων [?] η etiam faſciat ſignificat) quæ totum cælum, ac terram circuncingunt.

Ea, quæ torrida appellatur inter vtrumq; Tropicum contenta, mundum ambit.

Duæ verò temperatæ huic vtrinque aſſident, continenturque intra Tropicos, & Polares circulos lati-
norum.

Reliquæ duæ frigidæ impropriè Zonæ dicuntur, intra circulos enim latinorum Polares continentur.

Zonarum vſus maximè in Geographia apparet: Terræ enim globus cæleſtibus Zoni [?] s ſubdiuiditur, ac [?]
polis pariter inſignitur: à qualitatibus autem Zonarum, calore, temperie, frigore, etiam earum habitato-
res, animalia, plantæ afficiuntur. quare de eis fuſius in introductione ad Geographiam.

Climata pariter ſunt Zonulæ quædam æquatori paralellæ, terramq; ſecundum longitudinem præcin-
gentes: tanta latitudine præditæ, quanta di [?] es maxima inibi per ſemihoram variatur, ideſt in termino, v. g. Boreali dies maxima longior eſt per ſemihoram, quam in termino Auſtrali. Vitruuius libro primo ſic,
Κλιμα, græca dictio, quæ ſpatium terræ habitatæ ſignificat, duobus paralellis concluſum, quo diei longi-
tudo ad dimidiam horam variatur. verum res penitus Geographica eſt.

De Galaxia, aut via lactea, nonnulli, neſcio quo iure, inter Sphæræ circulos tractant: verum nullo mo-
do inter hoſce circulos connumeranda eſt, cum nihil aliud ſit, quam quidam firmamenti candor, ex debili
innumerarum ſtellarum lumine proueniens. Hæc igitur in Sphæræ materialis explicationem ſufficiant.

35. Finis Libri Primi.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer