Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

3 Oſtendunt quantitatem diei maximi, & minimi: item noctis maximæ, & minimæ: nam in quauis
Sphæræ conſtitutione vſque ad poli eleuationem gr. 66. {1/2}. eæ Tropicorum portiones, quæ ſupra horizon
tem extant, efficiunt arcus diurnos; eæ verò quę infra horizontẽ latent, efficiunt arcus nocturnos. in Sphæ-
ra recta arcus diurni ſunt æquales, tum inuicem, tum cum nocturnis. in Sphæri [?] s obliquis ſuperior portio
Tropici vergentis ad polum eleuatum, efficit arcum diurnum maximum totius anni, porti [?] o vero inferior
dat arcum nocturnum breuiſſimum: è contrario portiones alterius Tropici, ſuperior exhibetarcu n [?] diur-
num breuiſſimum; inferior ver [?] ò nocturnum longiſſimum. Illud etiam notandum, arcum diurnum vnius
Tropici eſſe æqualem nocturno alterius, & viciſſim.

In Sphæra tamen cuius polus eleuatur pręcise 66. {1/2}. vnus Tropicus totus ſupra horizontem extat, eumq; in puncto tangit, vnde arcus diurnus eſt integer circulus horarum 24. alter Tropicus totus latet infra hori-
zontem, eumque in puncto tangit, nocturnuſq; arcus eſt integer circulus horarum 24. In alijs Sphæris vbi
maior eſt eleuatio, quam gr. 66. {1/2}. Tropici non amplius oſtendunt has quantitates, ſed arcus Eclypticæid
præſtat, quæ omnia Sphæra Armillaris facilè oſtendet.

4 Concurrunt ad Zonas conſtituendas, vti poſtea dicemus.

31. De duobus Circulis Polaribus. Cap. I X.

APolis mundi polares dicuntur, quòd propè eos atq; ex eis circunſcribantur. ille polaris Arcticus ab Ar-
ctico polo: hic verò polaris Antarcticus ab Antarctico polo. Nihil verò aliud ſunt, quam diurnæ con-
uerſiones polorum Eclypticæ circa Aequatoris polos, quæ abijſdem diſtant gr. 23. {1/2}.

Porrò veteres græci, aliter polares hoſce circulos accipiebant (vti apud Proclum, & Cleomedem in ſuis
Sphæris videre eſt;) Circulos enim polares ſtatuebant eſſe duos circulos æquatori paralellos, vnum ad Bo-
ream, alterum ad Auſtrum, horizõtes perſtringentes, quorum poli eſſent ijdem cum polis mundi, & con-
ſequenter vnus eſſet ſupra horizontem totus, alter vero infra. ille autem eſt omnium paralellorum ſemper
apparentium maximus hic verò ſemper deliteſcẽtium maximus. ex quibus patet, polares hoſce gręcorum
circulos in Sphęra recta nullos eſſe; cum enim in ea polimundi horizonti inſint, nullum reſtat interuallum
quo deſcribantur: in Sphæris verò obliquis non eſſe vbique eiuſdem quantitatis (vti ſunt latinorum pola-
res) ſed quo polus mundi elatior eſt, eo etiam maiores illos effici. In Sphæra tandem paralella coincidunt
cum horizonte, & æquatore. quæ omnia in materiali Sphæra ad prædictas poſitiones conſtituta, facilè eſt
contemplari.

Polarium noſtrorum in cælo ſitum ſi in tua regione ritè velis concipere, colloca quadrantem noſtrum
aſtronomicè verſus conſpicuum polum, atq; in eo nota grad. altitudinis poli, poſtea tam ſupra eum, quam
infra, numera gr. 23. {1/2}. atq; per vtrumque terminum applica Dioptram, nam ſi per eam ſic applicatam in-
ſpexeris in cælum, oculis tuis occurrent puncta duo in cælo, per quæ polaris circulus polo mundi circum-
ſcribendus eſt, atq; concipiendus ſituationem autem polarium ſecundum græcos ſic concipies, in eodem
quadrante vt prius conſtituto, numera ab horizonte ſurſum gradus altitudinis poli duplos, ac per ſupre-
mum gradum tranſeunte Dioptra, videbis per eam cæli punctum, per quod, & per contractum horizontis
cum meridiano, imaginare circulum ex polo mundi deſcriptum; talem enim habet iu cælo ſitum circulus
polaris græcorum, ſeu paralellorum ſemper apparentium maximus. eadem proporrionaliter concipienda
ſunt circa polum infra horizontem depreſſum.

Vſus circulorum polarium noſtratium rarus eſt: Geographis tamen inſeruit ad frigidas Zonas definien-
das. apud græcos verò paralellus ſemper apparentium maximus oſtendit omnes ſtellas, quæ ortus, & occa-
@@s ſunt expertes, ac proinde ſempiternæ apparitionis dicũtur. alter verò occultorum maximus ſtellas om-
@@s compræhendit ortus, & occaſus pariter immunes, ſed ſempiternæ occultationis.

32. De Circulo ſecundi motus. Cap. X.

DIe [?] itur circulus ſecundi motus, quoniam factus eſt, vt oſtendat motum ſecundum: in mundo enim, v@
poſtea e [?] xplicabimus, eſt motus primus ſiue diurnus, qui communis eſt toti mundo; eſt etiam motus ſe-
cundus qui non eſt toti mũdo communis, ſed Planetarum proprius: quamuis enim Zodiacus oſtẽdat viam
h [?] uius motus ſecundi, non tamen Planetam vllum, qui hunc imitetur motum, exhibet: at noſter hic circu-
lus planetam quendam materialem, ſub Zodiaco defert, ita vt proprium plenetarum motum rectè imitari
poſſit. quapropter hic circulus non in primo mobili concipiendus eſt, vt alij, ſed infra primum mobile, & propterea eum infrà alios, qui ſunt in primo mobili collocauimus, ita vt in polis Eclypticæ ſuper ſuo dia-
metro, non ſuper mundi axem, vt alij conuertatur.

Vtilitas huius circuli, & vſus eius magnifaciendus eſt, omnium enim difficultatum maximæ ſuccurrit: manifeſtat enim qua ratione motus planetarum proprius, qui communiter primo motui contrarius dici-
tur, cum eodem concordet, ideſt, ad ſenſum oſtendit, qua ratione planeta quiſpiam moueatur, vt aiunt, mo
tibus contrarijs, motu ſcilicet primo ab ortu in occaſum, & motu ſecundo, & proprio ab occaſu in ortum. enimuero hanc vnam rem, difficilè admodum ab Aſtronomiæ Tyronibus percipi, l [?] õga annorum experien
tia in auditoribus meis cõpertum habeo; quę tamen huius circuli auxilio ſine vlla difficultate intelligitur
ſic enim oculis ſubijciuntur ea, quę prius impoſſibilia videbantur, quæq; ſola cogitatione vix compræhen
@ poterant. hoc autem modo agendum eſt: manu altera motu diurno ab oriente, in occidentem Sphæram

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer