Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

De Circulis Sphæræ. nos verſus orientem procedendo. Eſt igitur longitudo alicuius loci propriè loquendo, diſtantia meridia-
ni alicuius loci a meridiano Fortunatarum: quæ diſtantia ſumenda eſt in Æquatore, per eum enim omnes
meridiani perpendiculariter tranſeunt, quare tanta eſt, v. g. longitudo Parmæ, quantus eſt arcus Aequato-
ris à meridiano Fortunatarum, vſq; ad Parmæ meridianum numeratus in grad. v. g. 32. cauſa verò cur Geo-
graphi hanc diſtantiam appellarint longitudinem, fuit quia portio terræ tunc temporis cognitæ, longior
erit ab Occidente ad Orientem procedendo, quam ab Auſtroad Septentrionem, quapropter eam dimen-
ſionem meritò longitudinem appellarunt; quare hæc longitudo nihil aliud eſt, quam diſtantia a primo il-
lo meridiano ſecundum terræ longitudinem.

9 Inſeruit pariter meridianus latitudinibus locorum menſurandis, ac numerandis; Eſt enim locus la-
titudo arcus meridiani eiuſdem loci ab Aequatore vſq; ad datum locum numeratus: quæ dimenſio dicta eſt
latitudo: quoniam dimenſio terræ antiquitus cognitæ, quæ ab Auſtro in Septentrionem patebat, anguſtior
erat altera, quæ ab Occidente in Orientem prætendebatur: dimenſio autem anguſtior in alijs huiuſmodi
rebus. latitudo ſolet appellari: quare latitudo locorum eſt diſtantia eorum ab Aequatore ſecundum terræ
latitudinem. porrò olim locorum omnium cognitionem latitudo erat tantum Borealis; nunc autem poſt
Noui orbis, & multarum aliarum prouinciarum detectionem, plurima ſunt loca vltra Aequatorem, quo-
rum latitudines in Auſtrum excurrunt. Hæc breuius explicaui, quia fuſius, ea explicare munus eſt Geogra-
phi; ego id præſtabo in Geographiæ introductione, ad finem operis: vbi etiam quoniam valde è re Aſtro-
nomica eſt, longitudinem, & latitudinem præcipuorum locorum in promptu habere, dabo Tabellam eo-
rum longitudines, ac latitudinem continentem.

24. De Aequatore, ſeu Aequinoctiali circulo. # Cap. V.

ABſolutis duobus circulis pluralibus, ac fixis, reliqui ſunt ij, qui ſingulares, ac mobiles dicuntur, quorum
primus, ac omnium nobiliſſimus eſt Aequator, vel Aequinoctialis, ſic dictus, quod quando Sol ad eum
peruenit, æquantur dies noctibus, ideſt, dies artificialis noctibus artificialibus, ſeu Aequinoctium efficitur. Eſt autem Aequator circulus maximus, quem cum Sol percurrit efficit vbique terrarum Aequinoctium. Eius centrum eſt idem cum centro mundi, eiuſque poli ſunt etiam poli mundi, ac primi mobilis, ſuper qui-
bus motus diurnus peragitur; quorũ alter qui nobis eleuatur dicitur Arcticus ab Arcto, ideſt, Vrſa conſtella-
tione illi proxima: alter vero quod huic opponatur propterea Antarcticus appellatur; Eſt autem vnicus in
mundo Aequator. eſt præterea mobilis, motu ſcilicet diurno, totus reuoluitur.

Eius autem in mundo poſitionem ſic rectè concipiemus: Inuenta namq; linea meridiana, vti ſuperiori
capite docuimus, ducatur per centrum E. illius figuræ linea A C. faciens angulos rectos cum meridiana, hęc
erit linea Aequinoctialis, ideſt, veſtigium Aequatoris in horizonte ſenſibili. punctum A. verum ortum C. vero occaſum verum monſtrabunt: vnde etiam apparet duas lineas Aequinoct alem, & Meridianam ſecare
totum horizontem in æquales quatuor quadrantes.

Aliter Aequinoctialem lineam, abſque meridiana, inueniemus hoc modo; tempore alterutrius Aequi-
noctij in plano quopiam horizontali, & aprico, erigatur ſtylus, deinde interdiu notentur quotuis pun-
cta per quæ vmbræ apex inceſſerit, omnia enim illa puncta Aequinoctij die ſunt in linea recta, quoniam
tunc apex vmbræ incedit per lineam rectã in plano horizontali; hęc igitur linea eſt, & dicitur linea Aequa-
toris, per quam videlicet Aequator horizonti inſeritur; huius cauſam afferre Gnomonici eſt. vide igitur P. Clauij Gnomoni cam lib. 1. prop. 11. corol. 2.

Imò quolibet die ſic eam breuiter reperies; nam ſi in eodem circulo, quem ſpra adhibuimus pro inuen-
tione lineæ meridianæ, notaueris tantum duo puncta G H. eaque recta linea coniunxerit, erit ea Aequi-
noctialis.

Verum non ſatis eſt Aequinoctialem lineam cognoſcere ad perfectam Aequatoris ſituationem percipien
dam, ſed præterea opus eſt cognoſcere, quomodo ſe habeat ad horizontem. in Sphęra enim recta Aequator
erigitur ſupra horizontem ad angulos rectos & per verticem tranſit: in Sphæra verò paralella horizonti
Aequator coincidit, & poli eius ſant ijdem cum poli huius, ideſt, cum Vertice, & Imo: in cæteris autẽ obli-
quis Sphæris Aequator facit cum horizonte angulos acutos qui varij ſunt pro varietate obliquarum Sphę-
rarum, hanc igitur Aequatoris ad horizontem habitudinem ſic indagabimus. Inueniatur primo, vt ſupe-
rius dictum eſt in poli altitudo, deinde huius altitudinis accipiatur complementum vſque ad 90. gr. ideſt,
complementum quadrantis, nam iſtud complementum erit eleuatio, ſeu angulus Aequatoris cum horizon-
te. habetur autem hoc complementum, ſi gradus altitudinis polaris deman-
tur a gr. 90. nam reſidui gradus erunt angulus Aequatoris quæſitus, exempli
gr. quia eleuatio poli Parmenſis eſt gr. 44. {1/2}. qui ſi a 90. demãtur, remanet 45. {1/2}. qui ſunt præd@ctum complementum, & proinde ſunt eleuatio Aequatoris in
hoc Parmenſi horizonte. Demonſtratio huius hæc eſt, quia dictum comple-
mentum eſt vbique æquale eleuationi Aequatoris. ſit in præſenti figura me-
ridianus circulus A C F. horizon A E. æquator G D. poli mundi B F. arcus
A E. eſt altitudo poli ſupra horizontem, arcus vero B C. eſt complementum
eius: arcus D E. eſt altitudo æquatoris; probandum eſt, arcum B C. eſſe æqua-
lem arcus D E. quia igitur arcus B D. eſt quadrans, ideſt, gr. 90. tantum enim
diſtat polus a circulo maximo, qualis eſt æquator: pariter arcus C E. eſt qua-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer