Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

Sed hic dubitatur cur in concurſu linearum refl [?] exarum C D. & D C. cum normali A B. non fiat bombus; verùm reſpondetur, ſicuti diuerſa lumina impermixta eundem aerem illuminant; & ficuti in eadem aqua
contrarij, & concurrentes circuli, & tamen impermixti tendunt in partes contrarias, idem accidere etiam
ſono. quod etiam experientia ab ipſa Echo deſumpta confirmatur; nam ſi ſonorum ſit longè à pariete, au-
diens autem alter propè [?] parietem, audiet vtramq; vocem ſimul diſtinctè, primam ſcilicet, & refl [?] exam. opor-
tet autem in eo caſu, primariam vocem ob diſtantiam ſonori ſatis magnam ab audiente, eſſe adeo remiſſam,
ac tenuem, vt refl [?] exam minimè offuſcare aut opprimere valeat.

389. Conuexum rectiplanum, vti est angulus conuexus domorum ineptiſſimum
est ad Echum. Theorema XVIII.

RAtio eſt eadem, quæ in ſphærico conuexo. vt in eadem præcedenti figura, ſit conuexus angulus C B D. ſonorum ſit in H. vnica erit perpendicularis H B. reliquæ omnes quales ſunt H C. H D. magnopere in
partes diuerſas, & alteras, ob æqualitatem angulorum incidentiæ, & reflexionis diſpcrguntur. quare ne-
que propiores ipſi normali, eam iuuare poterunt ad Echum reſonandam. Hactenus de Echo monopho-
na, reliquum eſt nunc de polyphona agere.

390. De Echo polyphona, ſiue multiplici.

PRofectò iucunda æquè ac mirabilis eſt natura Echus vniuerſim, verum illius maximè, quæ non ſemel
tantum noſtras voces repetit, ſed eaſdem etiam eleganter, concinneque ſolet ſæpius ingeminare. vt pro-
pterea tum antiquis, tum etiam recentioribus Scriptoribus digna ſit habita, quæ memoriæ literis conſigna-
retur; Lucretius enim poeta antiquiſſimus, ſic de ea cecinit;

Sex etiam, aut ſeptem loca vidi reddere voces,
Vnam cùm faceres: ita colles collibus ipſis
Verba repulſantes iterabant dicta referre.

poſtea Plinius lib. 36. cap. 15. hęc habet; in vrbe Cuaici iuxta portam quandam, Turres ſeptem acceptas voces
numeroſiores repercuſſu muultiplicant: nomenq; huic miraculo Echo eſt. Olympiæ autem arce, mirabili
modo, in porticu, quod ob id Heptaphonon appellant, quoniam ſepties eadem vox redditur. demum Pauſa-
nias in Corinthiacis alterius ſic meminit, apud Hermonienſes porticus eſt, quam Echus incolæ vocant, eius
ea natura eſt, vt miſſa vox, vt minimum triplicetur. Recentiores nonnulli aliam adhuc magis miram tradunt
audiri propè Mediolanum, in villa cui nomen Simoneta, quæ magno audientium ſtupore, eandem vocem, & quidem diſſylabam, vti, Arma, vigeties replicet. Ego tandem cum aliquando varias Echus, ſimul cũ meis ſo-
dalibus oblectandi animi cauſa indagaremus, vnã pentaphonam, quę ſcilicet quinquies concinnè admodum
noſtras voces recantabat, inuenimus. ad quam ſubinde adhibitis etiam ſonoris inſtrumentis, tibijs, tubis, tym
panis accedere ſolebamus, vt eam ſuauiter noſtras modulationes recantitantem iucunda animi oblectatio-
ne, auſcultaremus. atqui multo nunc iucundius forè exiſtimo, admirandi huius effectus cauſam aperire.

391. Multiplicis Echus cauſam aperire. Theorema XIX.

QVam nobis partim præmiſſa doctrina de Echo ſimplici, partim loci huius noſtri pentaphonę Echus for
ma, & conſtitutio patefecit, erant enim quinque rupes, ſeu crepidines è ripa cuiuſdam profundi torren-
tis prominẽtes vna poſt alteram ordinatim, quales præ-
ſens delineatio vtcunq; refert A B C D E. Sonorum in
ſitu ad eas recto erat, vti in F. ſic enim lineæ vocales plu-
rimæ in illarum ſingulas ad ſenſum normaliter incurre-
bant. prima igitur rupes A. vocem miſſam primò repe-
tebat; ſecunda B. ſecundo; tertia C. tertio, & cæterę, ſta-
tim vna poſt alteram, eandem voeem ingeminabunt. Erant enim ſingulæ rupes ſingula reflectentia reſpectu
eiuſdem ſonori, erantq; ſitus eorum conueniens. verum
quia variæ erant diſtantiæ à ſonoro F. fiebat vt propior
citius, ſecunda paulò tardius, & ſic deinceps vſque ad vl-
timam reſonarent. ex quibus patet nihil aliud eſſe mul-
tiplicem Echum, quam plura refleſtentia cum diuerſis
diſtantijs ab eodem ſonoro. Cæterum quæ hactenus diſ-
ſeruimus ad Theoriam pertinent: quæ verò ſequuntur
etiam ad opus, & praxim.

391.1.

0251-01
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer