Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

382. Corollarium, De deceptionibus ab Echo obliqua.

ACcidit ſæpè nos decipi ab hac obliqua Echo circa ſitum ſonori, cuius cauſa eſt, quod ſepè ob aliquod im-
pedimentum, nequimus audire vocem primariam, ſed reflexam tantum audimus. quare auditus iudicat
ſe audire non per reflexouem, ſed per directionem: & conſequenter exiſtimat ſonorum ad parte [?] m illam ſitũ
eſſe, ex qua ſonum ipſius percipit. ſenſus enim auditus, ſicuti & viſus, niſi corrigantur ab intellectu, puta [?] nt ſe
per lineas tantum directas ſem per videre, & audire: ſic oculus imaginem vltra ſpeculum in linea recta ſe vi-
dere iudicat; pariter auditus exiſtimat ſonum reflexum propagari a ſonoro ad ſe per vnicam lineam rectam
ſic me Parmæ, ſæpiſſimè ſonitus campanarum S. Andreæ decipit, cuius cauſa eſt ædifi ciorum vrbis multitu-
do, quæ interponuntur inter illas, & meum cubiculum, ſicque impediunt ne directum earum ſonum exau-
diam. vbi è contrario paries quidam, cui directus illarum ſonitus per via quandam accidit, eum mihi in
meum cubiculum reflectit, quare exiſtimo campanas prædictas exiſtere ad partes illius parietis, qui mihi ea-
rum ſonum reflectit, cum tamen ſint in oppoſita p [?] arte.

383. Cur Echus vox debilior, imbecilliorque ſit quam primaria.

CAuſa eſt eadem, quæ exilioris vocis directæ, & nunquam reflexę: nam vocis ſonus quò longius propaga-
tur, eo magis gracileſcit, & languet, donec in extrema diſtantia, qua exaudiri poſſit, vbi videlicet eſt ter-
minus lineæ actionis, penitus euaneſcat. quie igitur mirum ſi reflexa idem patiatur, quæ eſt eadem cum ea
directa, quæ ablato impedimento refl [?] ectentis, longius rectà tenderet. adde quòd ipſa reflexio per ſe, ob re-
flectentis, aut medij reſiſtentiam, ſolet ſemper rem reflexam debilitare. Hactenus de reflectentibus planis,
nunc de concauis, & conuexis.

384. Si reflectens ſit Sphæricum concauum, Echum perfectiſſimam ad ſuum
centrum reſonabit. Theorema XIV.

CAuſa huius eſt, quoniam omnes lineæ à [?] centro ad circumferentiam ſunt æquales, & perpendiculares; quare omnes reflectentur in ſeipſas ad centrum, ſiue omnium reflexio fiet ad centrum, vbi ſonorum
ſitum eſſe ſupponimus. cùm præterea ſint æquales, fiet omnium reflexio eodem tempore ad ſonorum, qua-
re Echo admodum elegans, ac reſonabilis euadet. vt in adiecto ſchemate, fit reflectens ſphæricum conca-
uum C B D. in cuius centro A. ſit ſonorum. lineæ vocales A B. A C. A D. omnes ſunt normales, quare
omnes normaliter reffectent ſonum per eaſdem C A. B A. D A. ad ſonorum A. ſed etiam eodem tempore,
cùm ſint æqualis diſtantiæ, perfectiſſima, igitur Echo reſonabit. Quod ſi reflectens C B D. ſit cylindricum,
non eadem prorſus perfectione, ſed tamen eieganter admodum recantabit. Vbi notandum eſt Theatra
fuiſſe antiquitus cylindrica, qua re ex modo dictis, minimè mirum ſit, ea fuiſſe, ſicuti veteres ſcriptores tra-
dunt, magnopere ac perbellè reſonantia.

385. Quanto ſonorum fuer it extra centrum concaui, tantum Echo reddetur imperfectior.
Theorema XV.

CAuſa huius ex pręcedenti propoſitione patere poteſt. ſi enim ſonorum extra centrum ponatur, non am-
plius erunt omnes lineæ ęquales; neq; omnes normales, ſed vna tantum. vti ſi ſonorum ſit in G. vna tan-
tum G B. norma-
lis erit; aliæ duæ
G C. G D. obli-
què reflectẽti oc-
curent. quare ſe-
cundũ leges refle
ctionis, reflecten
tur non ad ſono-
rum G. ſed ad H. per reflexas CH. D H. aliæ porrò
innumeræ, quæ
incidunt extra
C D. reflectẽtur
ad alia pũcta pro
piora ipſi B. quã
H. quæ verò in-
cidũt extra C. & D. reflectẽtur ad
alia pũcta remo-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer