Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

De Circulis Shpæræ. id eſt vertici incumbentem, alterum vero hu-
millimum, ideſt, Cęli imum occupantem: qui
ſtatus paralellam Sphęram conſtituit. quę om
nia liceat perſpicuę [?] in appoſito ſchemate cõ-
templari; in quo tres ſint diuerſi habitatores
G H I. in tribus locis in ſuperficie terræ ro-
tunda. ex hac rotunditate oriuntur eorum
diuerſi Horizontes; habitator enim G. habet
Horizontem. A D. tranſeuntem per mundi
polos, vnde habet Spęram rectam habitator
ad H. habebit alium Horizontem B E. quia
debet quilibet habitator perpendicularis, ſuo
Horizonte inſiſtere, quando ſtat: qui Hori-
zon B E. infra polum D. ex vna parte depri-
mitur: ex altera vero ſupra polum A. attolli-
tur, quæ eſt Sphæræ obliquæ conditio. tan-
dem eadem de cauſa, habitator ad I. horizon-
tem alium habebit C F. cui pro vertice alter
vero A. pro Nadir erit: quam Sphæram no-
minabimus paralellam. rotunditas igitur ter-
ræ varios efficit Horizontes, ac proinde va-
rias Sphęræ habitudines.

20.1.

0024-01

4 Tandem lectorem monitum velim, ad noſtræ Sphęræ intelligentiam neceſſarium eſſe habere ob ocu-
los Armillarem Spęram materialem, qualem nos ſupra conſtruximus, vel ſaltem aliam: aliter non ſine ma-
gna difficultate ſæpius illi hærendum fore denuncio.

21. De Circulis Sphæræ generatim. Cap. II.

PRimo ſciat lector, aut auditor huius doctrinæ, Circulos hoſce ex quibus materialis compingitur, Sphæ-
ra nullo modo Cęlos vllos repręſentare, ſed tantum referre Circulos aut potius circumferentias quaſdã,
quas in primo Mobili, aut ſupremo Cælo Aſtronomi optimis rationibus concipiunt eſſe deſcriptas: quod
ideo monere initio volui, quia animaduerti ſæpius Aſtronomiæ Tyrones hac in re grauiter decipi.

2 Hiautem Circuli ſunt vndecim, Horizon, Meridianus, Zodiacus, Æquator, Colurus ſolſtitiorum,
Tropicus Cancri, Tropicus Capricornus, Circulus polaris arcticus, Circulus polaris antarcticus; Et Circu-
lus ſecundi motus: qui ſolusnon eſt concipiendus in ſupremo Cęlo, ſed infra ipſum in regione Planetarum.

3. Horum ſex priores dicuntur Circuli maximi, ſeu etiam maiores; reliqui vero minores dicuntur. Ma-
ximiſunt qui totam Sphæram bifariam, ſeu in partes æquales diuidunt, idemq; cum Sphæra centrum poſ-
ſident, ſuntque propterea reliquis maiores. Minores ij ſunt, qui Sphæram inæqualia non diuidunt, aliud-
que centrum habent à centro Sphæræ, ac propterea minores ſunt prædictis: quæ omnia in materiali Sphæ-
ra recognoſcere poteris.

4 Alij ſunt inuicem paralelli, vt Æquator, Tropici, & Polares; alij ſunt inuicem concurrentes vt Zo-
diacus cum Æquatore, Coluris, & Tropicis.

5 Omnes Circuli maiores ſe mutuo bifariam, ideſt, in æqua ſecant; ſic vides in Sphæra materiali Hori-
zontem, ſecare bifariam Meridianum, & viciſſim; pariter Æquatorem bifariam ſecari ab Horizonti, & Meridiano, & è contra. Minores verò Circuli neq; inuicem, neq; maiores circulos mutuo bifariam diui-
dunt: quamuis poſſint ipſi a maioribus bifariam ſecari, ſic Polares, & Tropici per æqua ſecantur ab vtroque
Coluro, non tamen eos bifariam patiuntur.

6 Alij fixi ſunt, ac ſtabiles qui ſcilicet motu diurno neutiquam aguntur: vti ſunt Horizon, & Meridia-
nus: alij ſunt mobiles, qui videlicet diurna conuerſione reuoluuntur, vti ſunt reliqui omnes, ex quibus pars
illa Sphęræ componitur, quam primum mobile appellandam eſſe cenſuimus, quæq; intra Meridianum cir-
ca axem mundi circumuoluitur.

7 Alij vnici, & ſingulares ſunt, vt Æquator, Zodiacus, & cæteri omnes, præter Horizontem, & Meri-
dianum, qui ſunt plurales. ſunt enim in Mundo infiniti Horizontes, & Meridia@i; ſingula enim terræ lo-
ca, habent pro rium Horizontem, vt in præcedenti figura tria loca G H I. tres habent diuerſos Horizon-
tes; vnde quotloca, tot Horizontes. ſimiliter innumeri ſunt Meridiani, quia quælibet loca, quorum alie
alijs ſunt Orientaliora, aut Occidentaliora ſub diuerſis exiſtunt Meridianis. Et quamuis in Sphæra mate-
ria@@ſit vnicus tantum Horizon, ac Meridianus, ij tamen Horizontes, ac Meridianos omnes poſi biles pro
varia Sphæræ conſti@utione repræſentare poſſunt: at verò eſt vnus tantum in Mundo Zodiacus, vnuſq; tan
tum Æquatori, & cæteri omnes vnici in Mundo ſunt.

8 Notandum eſt tandem, centrum, & polum alicuius Circuli in Sphæra deſcripti, inuicem deferre. po-
lus enim eſt punctum in ſuperficie ſphærica a quo Circuli peripheria æquidiſtat, ſeu a quo omnes lineæ du-
ctæ ad eam ſu tæquales: & ex quo tanquam centro Circulus deſcribi poteſt: ſic polus Mundi arcticus eſt po
@us non ſolũ Æquatoris, ſed etiam Tropici Cancri; & Circulus polaris. ſupra aliter definitus eſt polus, extre-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer