Volltext: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

Liber Decimusſeptimus. prou@@ire ex motu cuiuſdam orbis ſuperioris, qui primo firmamentum, deinde reliquum inferius cælũ im-
pellat. maxima vero. differentia inter maximam, & minimam eclipticæ declinationem eſt min. 24′. quæ ex
eo oritur, quod poli eclipticæ reciprocentur verſus Mundi polos perſpatium 24′. min. idque ſecus Colurum
ſolſtitiorum, in quo ſunt vtriq; poli, & mundi, & eclipticæ. Hanc trepidationem conijciunt abſolui in an-
@is circiter 3434. Aegyptijs. Verùm cum iſte motus ob ſuam tarditatem nondum ſatis exploratius ſit; cumq; parua 24′. differentia oriri potuerit ex obſeruationum imperfectione, vt benè Tycho ſuſpicatur, non admo-
dum ſolliciti eſſe debemus de hac inerrantium vacillatione. ad hunc porrò motum efficiendum ſuperiores
Aſtronomi ſupponunt nonam ſphæram, cuius motus poli ſint in punctis æquinoctiorum, quibus innixa mo-
ueatur ſecumq; pariter moueat firmamentũ eo modo quo diximus. Primus eius inuentor fuit Thebit Arabs
anno Domini 1270. vt patet ex noſtra clarorum Mathematicorum Chronologia.

Tandem ex tribus hiſce motibus, quibus fixę agitantur, conflatur vltimus earum motum ſpiralis, vtin pla-
netis: nam v. g. Stella, quæ olim erat in Tropico Cancri, ab eo ſenſim motu proprio recedens, quotidie no-
uam reuolutionem ob diurnam conuerſionem verſus alterum Tropicum agglomerat, ad quem perueniet in
fine Magnianni, ideſt, in annis ſolaribus 28,7000,.

260. Orius, & Occaſus Inerrantium. Cap. X.

PRædictos inerrantium motus ſequuntur Ortus earum, & Occaſus varij. omnis autem Ortus, & Occaſus
ſtellarum, vel eſt Horizontalis, vel Solaris, quem Græcè Heliacum vocant. Ortus horizontalis eſt eleua-
tio, ſeu aſcenſio aſtri ſupra horizontem. Occaſus horizontalis eſt depreſſio, ſeu deſcenſio aſtri infra horizon-
tem: hic autem Ortus, & Occaſus conſequitur ad inortum diurnum, & ideo quotidianus eſt; & ſubdiuiditur
in alias ſpecies. Ortus Heliacus eſt apparitio Aſtri, quod antea ob Solis vicinitatem non conſpiciebatur. Oc-
caſus Heliacus eſt occultatio Aſtri, ita vtamplius ob Solis prupinquitatem cerni nequeat. hic etiam in alias
ſpecies diuiditur. inde autem oritur, quia Affixæ motu proprio in longitudinem tardiſſimè progrediuntur,
Solautem reſpectu earum ocyſſimè; vnde fit vt Sol ſingulis annis inerrantes omnes aſſequatur, & proinde
fulgore ſuo contengat; quod eſt Heliacè occidere; eaſdem poſtea prætereat, ſuoque fulgore liberet, vtite-
rum apparere poſſint; quod eſt Heliacè oriri. Ortus horizontalis matutinus eſt, quando Aſtrum vna cum
Sole mane oritur: hunc ineptè nonnulli Coſmicum appellant. Quod ſi Solem ita præcedat vt primo conſpi-
ci mane incipiat dicitur Ortus Heliacus. ´de hoc ortu intelligendus eſt Heſiodus, cum canit ſic.

Pleiadibus Atlante natis exorientibus, incipè Meſsem.

Illæ enim Menſe Iunio, quo Meſſis initur manè heliacè apparere incipiunt. Idem Heſiodus hæc rurſus
ahbet; cum verò Orione, & Syrius in medium venerit cælum, Arcturum autem inſpexerit Aurora. indicat
Autumni tempus, quo Auroræ tempore Arcturus Heliacè apparet, & tunc illa duo Aſtra, Orion, & Syrius
Meridianum obſident: quod accidit poſt æquinoctium Autumnale. Ouid. lib. 2. Faſt. hunc etiam ortum
innuit, fic,

Iam leuis obliqua ſubſidit Aquarius vrna
Proximus æthereos accipe Piſcis equos.

Vbi verbum, ſubſidit, ſignificat à Sole derelinqui, qui prius ipſum occultabat ſua præſentia, vnde poſtea
conſpici poſſit. Eodem conſilio Virg. Georg. 1.

Ggnoſſiaque ardentis decedat stella Coronæ. Debita quam ſulcis committas ſemina.

Vbi verbum, decedat, ſignificat à Sole decedere, vel recedere, ipſo ſcilicet Sole prætereunte, ſicq; manè an-
te Solem apparere, ideſt, heliacè oriri. Ariſtoteles tandem, ſecundo Meteor. cum ait, quapropter & circa
ortum Orionis, maximè fit tranquillitas; hunc ortum Orionis, maximè fit tranquillitas; hunc ortum intelli-
git; vt ibi in noſtris Comment. in loca eius Mathematica explicauimus. de eodem ortu ſunt etiam illa eiuſdẽ
loci, Eteſiæ autem ſtant poſt verſionem, & Canis ortum, ideſt, heliacum matutinum.

Ortus horizontalis veſpertinus eſt cum veſperi occidente Sole, Stella ex oriente emergit. qui ortus Græ-
tè dicitur Acronychus, vti alias dictum eſt, quem vulgus Latinorum Græcè neſcientium Cronicum, & hinc
temporalem ineptè appellauit. Ouid. lib. 1. de Ponto Elogia 9. hunc innuit:

Vt careo vobis ſcythicas detruſus in oras
Quatuor Autumnos Pleias orta facit.

Autumni enim tempore veſperi demerſo iam Sole oriuntur Pleiades in oriente, tuncque primo appare-
reincipiunt.

Occaſus horizontalis matutinus fit quando oriente Sole, Stella in occidente deſcendit infra horizontem. ad hunc alludit Heſiodus, his; Arationem vero videlicet incipe, Pleiadibus occidentibus; hæ quidem no-
cteſque, & dies quadraginta latent; rurſum verò circumuertente ſe anno apparent. Virgilius etiam He-
ſiodum ſequutus Georg. 1. ſic,

Ante tibi Eoæ Atlantides abſcondantur,
Debita quam ſulcis committas ſemina.

Intelligit enim tempus Autumni, quod tempus ſationis eſt, & quo Sole Scorpionem poſſidente, Pleiades in
oppoſito Tauri ſigno exiſtentes, matutino tempore occidunt, nec amplius cernuntur. hunc ineptè quidam
occaſum Coſmicum appellauere.

Occaſus horizontalis veſpertinus, qui Græcè Acronychus, & barbare cronicus dicitur; fit cũ Stella ſimul

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer