Volltext: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

Liber decimusſeptimus. ci diſtinguendi; vnus Aſteriſinorum, qui à prima Arietis Stella incipiat; Alter verò Signorum, qui ab æqui-
noctio verno, qui Zodiacus ſignorum, atque etiam Zodiacus primi mobilis appelletur.

254. Motum hunc inerrantium fieri ſuper polis eclipticæ.

DVm hunc Stellarum motum diligentius obſeruarent, aduerterũt eas ſemper eandem latitudinem ſerua-
re, hoc eſt, pari interuallo ſecus eclipticam incedere, ita vt. v. g. ſpica Virginis, quæ tempore Timo-
char. gra. 2. ab eliptica in boream diſtabat, etiam tempore Ptolemæi, & poſterorum totidem pariter gradi-
bus diſtiterit. quapropter ſequitur eam deſcribere circulum eclipticæ paralellum ad boream. Stellæ vero,
quæ in ipſa ecliptica exiſtunt, per ipſam perpetuo, ne latum quidem vnguem exorbitantes, directè ineceſſe-
runt. plura huius rei exempla affert ſeries Aſtronomorum, vſque ad Tychonem. qui tamen in hac re aliquid
innouare conatur: illud tamen ex imperſectione obſeruationum ob multa, quæ incurrũt impedimenta pro-
uenire cenſeo; quare cum, & illud exiguum quid ſit, ac proinde noſtro inſtituto haud neceſſarium, omitten-
dum duxi. cum igitur affixæ deſcribant hoc motu circulos eclipticæ paralelos, aut ipſam eclipticam, neceſ-
ſario ſequitur eum eclipticæ polis inniti. Hunc porrò motum eſſe proprium Firmamenti communiter
Aſtronomi ſentiunt.

255. Quantitas, vel periodus huius motus.

PRæcipua hæc ſemper fuit circa inerrantes inueſtigatio, quam ſic peregerunt: in annis 265. inter Hippar-
chum, & Ptolemæum elapſis, ſtellæ promotæ ſunt grad. 2. min. 40. quibus in annos 265. diſtributis, com-
perit Ptolemæus eas annis ferè 100. vnum gradum confeciſſe. Albategnius autem Arabs ex ſuis obſeruatio-
nibus, cum obſeruationibus Menelai Geometræ collatis, reperit ſtellas in annis 782. gradus 12. min. 55. pe-
ragraſſe; vnde facta diuiſione, ideſt, tribuendo ſingulis gradibus ſuam temporis portionem, cenſuit vni gra-
dui deberi annos quaſi 66. Tandem Tycho Brahe noſtro ſeculo, hoc modo, aliam reperit quantitatem pri-
mo enim annum ſyderalem, vt iam dixi, conſtituit. dierum 365. hor. 6. min. 9. & c. tanto enim tempore Sol
reuertitur ad eandem ſtellam fixam. annum vero æquinoctialem definit dierum 365. hor. 5. min. 48. & c. qui
deficit à ſydereo min. horarum 20′. ſec. 42″. tantillum enim temporis requiritur, vt Sol emenſo toto Zodia-
ci curriculo, ſtellam aliquam interim aliquantulum progreſſam, iterum aſſequatur. quo tempore Sol pro-
prio motu conficit ſec. 51″. exacte quare tantilla erit ad noſtra ſæcula annua ſtellarum promotio. quod etiam
more maiorum collatis ſuis cum vterum obſeruationibus, comprobauit. Vnde ſequitur eas annis 70. & menſibus 7. vnum gradum ſuperare.

Et in annis 10. conficere gr. 0. min. 8. ſec. 30″.

In annis 100. conficere gr. 1. min. 25. ſec. 0.

In annis 200. conficere gr. 2. min. 50. ſec. 0.

In annis 400. conficere gr. 5. min. 0. ſec. 0.

Iam ſi gradus 5. requirunt annos 400. grad. 360. ideſt, totus Zodiacus quotannis peragrabitur? inuenie-
mus per auream proportionum regulam, requiri annos 28, 800. in tanto igitur annorum interuallo inerrãtia
aſtra ſuam circa polos periodum abſoluent.

Hunc porrò annorum numerum Philoſophi Annum magnum nuncuparunt: exiſtimantque corum com-
plures, aliquando à certo initio deducta periodo, ſimul cum prædicto anno magno, abſolui etiam reliquorum
ſyderum errantium circulationes: quibus abſolutis, in eaque tunc cœli conſtitutione, putant Mundum, vel
Igne, vel Aqua ſæpius interijſſe, atque in poſterum interiturum eſſe. ea propter Mundum ſæpius renouari,
atque omnia iterum renaſci ſimulque cum renouatis ſyderum curſibus, quę prius exiſterant redire; ſicque ite-
rum ad Troiam magnus mittetur Achilles. hanc præcipuè aiunt fuiſſe Platonis mentem; vnde, & annum
hunc Platonis annum dixere: ipſe enim in Timæo ſic inquit: Perfectus temporis numerus perfectum annum
tunc complet, cum omnium octo circuituum velocitates inter ſe completæ caput attigerint eiuſdem, & ſimi-
liter progredientes circulo menſuratæ. Quoniam vero non æqualem, vt vidimus, prædicti Aſtronomi mo-
tum hunc prodiderunt, ideo plurimi putant hanc inæqualitatem ex ipſo firmamento prouenire. verum in
motu adeo tardo, vt vix compręhendatur aliqua obſeruationibus fallacia accidere potuit, vel accuratiſſimis,
vnde hæc anomalia firmamento imputetur. hoc igitur, veluti nobis dubium in medio relinquatur.

Verùm cum in rebus Aſtronomicis recentioribus ſemper magis inhærendum fit, quòd ipſi maioribus tem-
porum interuallis ſuas obſeruationes veteribus conferentes certiores, & exquiſitiores propterea habeant: idcirco nouiſſimi Tychonis de hoc motu ſententiam amplecti conſul [?] tius videtur.

Tandem non omittam illud, quod tradit Ioannes Chriſtmanus in ſuis obſeruationibus Solaribus; Stel-
lam videlicet polarem ad polum mundi ac cedere ſingulis annis, 20″. ſecundis: anno autem, 1618. fuiſſe
polo vicinam grad. 2. 44′. 30″.

256. Appendix de Calculo huius Motus. Cap. VIII.

FAcilè erit ex calculo loca ſtellarum in futurum indagare, cum enim in ſuperiori Catalogo aſcriptæ ſint
earum longitudines, & latitudines ad annum Domini completum 160. eruntillæ horum motuum Radi-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer