Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

16. Sphæram materialem, atque Armilarem coſtruere. Propoſ 7.

TRes Sphæras ſolent Aſtronomi ad res cæleſtes facilius declarandas conſtruere. Prima dicitur Sphæra
Armillaris; eſtque inſtrumentum quoddam ex pluribus circulis, aut armillis in Sphæræ figuram ſimul
coaptatis compoſitũ, quo totius Mundi fabrica, & motus percommodè explicantur: atq; eodem nos in præ-
ſenti opere vſuri ſumus, eiuſq; conſtructionem nunc expoſituri. Secunda dicitur Sphœra Aratæa, ab Arato
poeta Græco; qui eam elegantiſſimis verſibus explicauit: communiter dicitur Globus Aſtronomicus; in eo
enim omnes ſtellarum inerrantium conſtellationes ſuis locis, ac nominibus depinguntur, facileq; addiſcun-
tur, de ea nos etiam in tractatu de ſtellis, agemus. Tertia eſt Globus Geographicus, in quo@maris, ac terræ
ſuperficies ſuis locis, magnitudinibus, ac nominibus depinguntur. Vt igitur Armillarem Sphæram fabrice-
mur; parentur primo ex ſolida materia tres circuli omnino inter ſe ęquales: & quartus etiã tan-
to illis minor vt intra eos laxè contineatur. in duobus circulorũ æqualium crenæ, ſiue inciſuræ
fi ant diametraliter oppoſitæ tales, vt ij poſſint ad angulos rectos ſimul in eis mutuò coaptari, & tam concaua, quam conuexa ipſorũ eſſe in eadem ſphęrica ſuperficie. in his inciſuris fiãt duo par
ua foramina ex diametro pariter oppoſita, quæ poli Mundi erunt. Poſtea eorũ alter diuidatur
per primam Propoſ. in gr. 360. atq; in eodẽ fiant parua duo ex diametro foramina, quæ à polis
Mundi diſtent per gr. 23. {1/2}. fiant itidẽ in quarto minoreq; circulo duo foramina ex diametro, ac
deinde duobus axiculis minor circuli maiori inſeratur, vt ipſius foramina foraminibus maioris
reſpondeant, ac duobus axiculis per foramina vtriuſq; traiectis, ita intra eũ appendatur, vt ſuper
axiculos illos conuolui poſſit. Hi duo axiculi erũt partes axis Zodiaci, foramina vero erunt poli
eiuſdẽ Zodiaci. quo facto duo maiores circuli mutuis ipſorũ crenis ad polos Mundi conſoliden-
tur; perq; polos Mundi, axis ferreus traijciatur, qui axis erit Mũdi. in eius medio paruulus glo-
bus terram referens transfixus hęreat; porrò hi duo circuli Coluri dicuntur; alter Solſtitiorũ cui
poli Zodiaci inſunt; alter vero Aequinoctiorum: Minor vero illis incluſus dici poteſt ſecũdum
mobile, aut circulus, ſecundi motus: cui propterea debet affigi exiguus orbiculus Solem, aut Lu-
nam referens, ac diſtans a polis Zodiaci gr. 90. Deinde in vtroque Coluro a polis Mundi per
quadrãtem circuli, ſeu per gr. 90. fiant aliæ inciſuræ, quæ quatuor erunt; ſimiliter aliæ quatuor
in reliquo, ex tribus æqualium circulorũ, æqualiter inuicem, ſeu per quadrantem diſtantes: qui-
bus inciſuris, mutuò duobus Coluris ita inſeratur, vt eorum concaua, conuexaq; in eadem ſint
ſphærica ſuperficie; erit hic Æquator, ſeu Æquinoctialis, diſtabitq; ab vtroq; Mũdi polo æqua-
liter. Poſt hæc ab Æquatore vtrinque ad polos in Coluris numerentur 23. {1/2}. gr. ibiq; inciſioni-
bus factis applicentur vtrinq; ab Æquatore duo circuli, quiæqua es erunt, atq; Æquactori@pa-
ralelli, eorumq; extrema ſuperficies ſuperficiem Colurorum non excedat. hornm diametrum
ſic habebis, circino accipe interuallum, quod eſt inter duas inciſuras eiuſdem Coluri, verſus eun
dem polum, quo habito poteris ambitum horum circulorum deſcribere; hi autem Tropici vo-
cabuntur. Rurſus ab vtroque polo, numeratis gr. 23. {1/2}. in Coluris, ijſque inibi inciſis, affigan-
tur duo alij parui circuli eadem ratione, qui per Zodiaci polos tranſibunt: quique circuli pola-
res nominantur: eruntque paralelli Aequatori, ac Tropicis. Secundum hæc, paretur Armilla,
ſeu faſcia quædam pro Zodiaco eiuſdem longitudinis cũ ambitu Æquatoris, latitudinis autem
gr. 12. quam bifariam ſecet recta linea ſecundum longitudinem, cui Eclyptica nomen erit: hæc
diuidatur in 12. partes æquales, per quarum diuiſiones lineæ perpendiculariter ductæ diuidant
etiam Zodiacum in 12. partes, quæ ſigna dicuntur. @Rurſus Eclypticæ prædictæ partes 12. ſecen-
tur ſingulæ in 30. gr. ſicque tota erit in gr. 360. diuiſa. adſcribantur tandem ſecus eam, ex vna
parte characteres ac nomina ſignorum, ex altera vero partes duodecim menſes in ſuos dies di-
uiſi, reſpondẽtes exactè duodecim fignis ſibi debitis, vt in appoſita figura facile videre eſt. cùm
autem in anno communi ſint dies 365. vtile erit ducta linea ipſi Ecly pticæ proxima, ac paralel-
la eam in partes 365. æquas diuidere, quæ ſingulæ ſingulis diebus debeantur, atq; in menſes di-
ſtribuantur; debet autem 21. dies Ianuarij reſpondere initio Aquarij. 20. Februarij initio Pi-
ſcium. 21. Martij initio Arietis. 21. Aprilis initio Tauri. 22. Maij initio Geminorum. Iunij 22. initio Cancri. Iulij 23. initio Leonis. Auguſti 23. initio Virginis. Septembris 23. initio Libræ. Octobris 24. initio Scorpionis. Nouembris 23. initio Sagittarij. 22. Decembris initio Capricor-
ni, vt ipſa figura vtcumque demonſtrat: vnde ſequitur cæteros quoq; dies cæteris gradibus ſibi
debitis appoſitos eſſe. Conſtructus hoc modo Zodiacus, cæteris iam hoc pacto compingendus
eſt: Initium Eclypti [?] cæ, ſeu Arietis coincidat cum initio Aequatoris, ideſt, cum communi ſe-
ctione Æquatoris, & Coluri Æquinoctiorum: deinde tẽdat per communem ſectionem alterius
Tropici, & Coluri [?] ſolſtitiorum, quæ ſectio d@ſtat a polo Zodiaci per quadrantem, ſeu per gr. 90. ita vt initium Cancri fit in ipſa ſectione: Hinc per alteram ſectionem Æquatoris, cum Coluro
pariter Æquinoctiorum, ita vt initiũ Libræ ſit in ipſa ſectione. inde tranſiens per alterius Tro
pici cum Coluro pariter ſolſtitiorum ſectionem, ita vt initium Capricorni ſit in ea, ſicq; ſuum
complens orbem deſinat cũ Arietis initio vnde incepit. debet autem ipſius extima ſuperficies,
eſſe in eadem cæterorum circulorum ſphæricitate. in hac porro poſitione Eclyptica æquidiſta-
bit vndiq; ab vtroq; polo Zodiaci per 90. gradus: polus vero Mundi ad quẽ Cancer vergit, erit

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer