Volltext: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

Hanc præcedens. # ♑ # 7 # 40 # # 16 # 0 # 4
Hanc præcedens. # ♑ # 6 # 30 # # 15 # 0 # 4
PISCIS NOTIVS. 50.
In ore eadem, quæ in extrema Aquario. Fohamant. # ♒ # 28 # 11 # # 21 # 0 # 1
In capite 3. pręcedens. # ♒ # 22 # 30 # # 21 # 20 # 4
Media earum. # ♒ # 26 # 50 # # 22 # 0 # 4
Sequens. # ♒ # 27 # 20 # # 22 # 30 # 4
Extra piſcem 3. præcedens. # ♑ # 29 # 0 # # 22 # 0 # 3
Media. # ♒ # 2 # 10 # # 22 # 10 # 3
Sequens. # ♒ # 5 # 0 # # 21 # 0 # 3

Omiſſæ ſunt Stellæ magnitudinis 5. & 6. ferè omnes, quartæ verò nonnullæ. primæ verò 2. & 3. omnes
ſunt adſcriptæ: ſatis enim hæ ſunt noſtro inſtituto, & breuitati. Ex Tychone accepimus quas ipſe dedit,
reliquas ex alijs Catalogis correctioribus.

Cæterum apud Polum Antarcticum tradunt eſſe duas maculas atrori Lunæ deficientis ſimiles, quarum. maior propè polum Zodiaci, minor verò ad polum mundi vergit: & præterea plures Stellas, quarũ vix vna,
aut altera eſt ſecundæ magnitudinis, nulla enim cæli pars minoribus, & paucioribus tellis ornatur, quem
hæc auſtrina circumpolaris, quarum loca, & nomina nondum ſatis comperta ſunt; diſtinctæ tamen ſunt in
12. nouas conſtellationes, quarum hæc ſunt nomina, Pauo, Toucan auis, Phænix, Aurata, Pilcis volans, Hy-
drus Chamaleon, Apis, Apis Indica. Triangulum Auſtrale, Indus. vide Vranometriam lo: Bapt. Bayeri, ex
qua ſequentem figuram accepimus, vt ſaltem in ea Stellas illas antarcticas, necnon duas nubeculas. abſq; vl-
lis figurarum inuolucris, quandoquidem eas oculis cernere minimè poſſumus contemplari liceat.

Porrò hæc figura refert Stellarum poſitio-
nem, quæ in conuexo cæli, apparent, vti ſo-
lent ſphæræ Arateæ, in ea B, eſt polus mun-
di; A, polus Zodiaci. A B C, colurus ſolſtit. D E B, colurus æquin. A D C E, circulus po-
laris antarcticus. F, nubecula maior ad polum
Zodiaci. G, nubecula minor. 1. 2. 3. 4. ſunt 4. Stellæ in poſterioribus pedibus Centauri re-
ferentes Crucem, Hiſpanis il Croſero. Stella
verò magna infra crucem, eſt prior pes dex-
ter Centauri, quam ſupra iu Catalogo recen-
ſuimus.

250.1.

0196-01

In pręmiſſis Stellis, quindecim ſunt primę
magnitudinis, ac miræ pulchitudinis, videli-
cet, Arcturus, Lyra, Capella, Pal lium, Baſi-
liſcu [?] s, Cauda Leonis, Spica Virginis, os Pi-
ſcis notij, dexter humerus Orionis, ſiniſter
pes Orionis, quę eadem eſt cum initio Erida-
ni, Acarnar, ideſt, extrema Eridani, Canis
maior, vel Syrius, Procyon, Canopus, Pes
Centauri dexter in ſummo pede. vtrum au-
tem Canicula illa, quæ vulgo tam malè audit, atq; infamis eſt, ſit Canis maior, an minor, alij vt Copernicus
volunt eſſe minorem, alij maiorem malunt; ego libentius aſſentirer Copernico, quia Canis minor, & Cani-
cula magis conueniunt.

Nebuloſæ verò ſunt in ſequentibus locis. In dextro genu Cigni vna. In extrema manu dextra Perſei
vna præſepe in Cancro. Vna quæ ſequitur aculeum Scorpij. In oculo Sagittarij vna, & in ipſa ecliptica. In capite Orionis vna. Tres nebuloſas ponit Tycho in capite Capricorni. Ego tandem exiſtimo duas il-
las nubeculas, quas apud polum Antarcticum ponunt, eſſe duas Stellas nebuloſas, quod Teleſco pium@
manifeſtum reddet.

251. Sphæræ Aratææ, idest, Globi Aſtronomici constructio. Cap. V.

IMmenſo iam labore Stellarum Catalogi conficiendi exant lato adiecerunt Aſtronomi animum ad omne@
Stellas, ita in Globo depingendas, vt Globus ſic depictus inerrantium Sphæram imitaretur. Globum hu-
iuſmodi Sphæram Aratæã dixere, propterea quod Aratus Poeta Græcus, qui Alexandri Magni æuo floruit,
de huiuſmodi Sphæra eleganter cecinit; omnes ſcilicet conſtellationes, earumque fabulas eleganti ordine
proſequutus. Neque vero difficilè fuerit habitis iam ſingularum Stellarum longitudinibus, & latitudinibus
cas omnes Globo appingere, hoc ſcilicet modo.

In Globo exactè tornatili, inuenias primo, duo puncta diametraliter oppoſita, quę pro Zodiaci polis erũt; hoc modo, accipe circinum, cuius crura ſint introrſum curua, & ex quouis puncto deſcribe duos, vel tres cir-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer