Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

202. Constructio, & vſus Tabulæ præcedentis.

CVius conſtructio patet ex ſuperioribus, vſus vero ex ſequenti exemplo. Quæramus ergo admeridiem
præſentis diei, quo hæcſcribo, prædictos Vener. motus, nimirum diei 12. Octobris, anni biſſextilis
1616. accommodato igitur tempora dato ad v@um Aſtronomicum, vt in formula vides accip o ex Tabula,
& ex proprijs columnis omnes motus tem-
poribus correſpondentes, quorum ſumma
indicat aſtrum Vener. diſtare ab apogęo epi-
cycli A, gr. 7. numerãdo ab A, verſus B, vſq; Veneris characterem. Eſt igitur Venusin
ſemicirculo epicyclo orientali, quare in mo-
tu diurno, veſperi poſt Solem occumbet, He-
ſperuſq; dicetur; non tamen videri poterit,
quia non ſatis a Sole diſtat, nam paulo ante
in A, Soli coniungebatur. ſi videri poſſet per
Teleſcopium plena videretur ob rationem
ſupra allatam. ſi in figura rectè conſtructa du-
catur linea O, Vener. tranſiens per M. in gy-
ro Solis, erit arcus M S, quantitas, qua Venus
Solem in Zodiaco præcedit ſecundum ordi-
nem ſignorum; hodie etiam Sol occupat 20. grad. ♎, quare ibidem eſt centrum epicycli S; arcus vero M S,
videtur eſſe quaſi graduum trium: Quare Venus occupabit 23. gradum ♎. De motu eius in latitudinem
conſulto taceo: hæc enim nobis ſufficiunt.

202.1.

# Sig. # Gra. # ′.
Rad. 1606. # 1 # 23 # 45
Annis 51. # 4 # 17 # 17
Biſſext. menſ. Sept. # 5 # 18 # 56
Dies 12. # 0 # 7 # 24
Summa Anom. # 0 # 7 # 22

203. LIBER DECIMVSTERTIVS
DE MARTE.

MArtis nota Telum refert, quam Aegyptij ad Martem belli Deum denotandum, veluti ipſius inſign@
adhibebant; eam igitur Aſtronomi pro Marte aliquando vſurpant.

204. Locus Martis. Cap. I.

COmmunis Aſtronomorum ſententia reliquos tres planetas Martem, Iouem, Saturnum, quos ſuperio-
res appellant, ſic collocat, vt intra eos prædicta iam omnia videlicet Elementa, Luna, Sol, Mercurius,
ac Venus contineatur: non deſunt tamen, qui ab hac ſententia recedentes, ſed magnæ auctoritatis Aſtrono-
mi, Copernicus, Tycho, Keplerus, eos ita moueri tradunt, vt ad centrum vniu [?] erſi non referantur, ſed po-
tius vna cũ cæteris planetis Solem tanquam medium reſpiciant, ideſt, reſpectu vniuerſi ſint eccentrici, quo-
rum tamen centrum ſit in Sole: quam totam poſitionem melius concipies ex inſpectione figuræ vniuerſalis
totius mundi, quam initio huius tertiæ partis exhibuimus.

Id autem primo probant ex parallaxibus Martis, quæ ſumma diligentia, & optimis organis depręhenſæ,
aliquando ſunt multo minores, quam Solis; aliquando etiam maiores: attingunt enim ferè min. 4′. Solis ve-
rò parallaxis eſt min. 3′. illæ quidem euincuot Martem ſupra Solem altiſſimè attolli; hæ vero aliquando in-
fra eiuſdem orb tam deſcendere. Iuxta Tychonis obſeruationes, minima diſtantia Marti a terra continet
ſemid. terræ 761. circiter: quæ ſunt duæ tertiæ partes ſolaris à terra diſtantiæ: Mediocris vero diſtantia ſemi-
diam. terræ 1745. De maxima verò quamuis nihil afferat ſequitur tamen eam continere ſaltem ſemid. terræ
2729. ſic enim mediocris diſtantia tanto ſuperabit minimam, quanto eadem à maxima ſuperabitur. Secundò,
ſi@@@ Maculæ, Mercurius, Venus, Solem circumeunt; quidni etiam Mars? Tertiò [?] , Mars reliquos duos Io-
uem, & Satutnum aliquando occultat, igitur infra eos incedit, occultatur autem à Sole Mercurio, Venere,
ergo, ſuperior illis eſt. Quarto videmus eum ſingulis annis Soli coniungi, idemque diametraliter poſtea
opponi ita vt intereos, nosmedij interponamur: ergo Mars ſua gyratione ſaltem amplectitur Lunarem re-
gionem. Quintò ex velocitate motuum; Mars enim citius ſuum curſum in longitudinem abſoluit quam
l [?] upiter, & Saturnus; ergo vt alias diximus infra eos [?] collocari debet.

205. Motus Martis. Cap. II.

QVamuis Martis motus pænè ſint inextricabiles, adeò vt merito Plinius quæratur Martis ſydus inobſer-
uabile eſſe nos tamen n [?] õnulla pro inſtituto faciliora ſimul, & certiora proponemus. Ad ſaluanda igitur
ipſius præcipua phænomena, & obſeruationes, debemus, primò concipere circulum reſpectu tocius
mundi eccentricum, tame@ centrum ſit in Sole, quem in ſequenti figura notauimus literis N. O. G. hunc

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer