De Mundi Fabrica,
diata præcisè apparet, ſiue veſperi in D, ſiue manè in H, figuræ præcedentis; debemus concípere triangu-
lum rectangulum O D S, vel O H S, in quo latus O S, notum eſt, diſtantia Sólis a terra; præterea angulus
ad D, vel ad H, eſt rectus, vtantea oſtendit: angulus etiam D O S, vel S O H, notus erit, dimidium quippè
totius anguli noti D O H, ergo per 9. propoſ. noſtri Apparat. nota euadet O H, diſtantia Venerisa nob is; necnon H S, diſtantia eius a Sole. depræhenditur autem in figura O D, vel O H, continere duas tertiasto-
tius O S, ſiue diametros terræ 762. circiter. Iam ad eandem diſtantiam, diameter eius apparens obſeruetur
accuratè, depræhendeturque eſſe min. ferè 3′. quibus habitis, ijſdem modis, quibus in Mercurio proportio-
nem diametri Veneris ad diametrum terræ inueniemus eſſe vt 6. ad 11. atque hinc proportio quoque ſphæ-
rarum innoteſcet, eritque ficuti 1. ad 6. propè. Quare terra ſexies Venerem compræhendit. Hinc etiam
ſequetur Venerem ad Lunam eſſe ſicuti 7. ad 1. propè: ad Mercurium vero v@i 3 {1/2}. ad 1. ad Solem tandem. vti 1. ad 840. quaſi. ijs modis quibus in Mercurio.
199.
Appendix de calculo Veneris. Cap. VI.
CAleulus Veneris perſimilis eſt calculo Mercurij: nam motus apogæi primi Veneris tardiſſimus eſt, an-
nuo enim motu procedit in conſequentia ſecundis tantum 51″: Vnde gradum vnum ſuperat annis fe-
rè 70. quare pro calculo eius ſufliciant ſequentes annorum Radices.
200.
Motus Apogai Vener. Radices.
# # Sig. # Gra. # ′.
# 1600 # 2 # 16 # 36
Annis # 1670 # 2 # 17 # 36.
# 1700 # 2 # 18 # 2
Motus verò Veueris in
longitudinem eſt idem cum
Solis, ac Mercurij motibus
in longitudinem: quare ha-
bito, ex calculo, loco Solis in
Zodiaco, habemus ſimul lo-
cus centri epicycli Veneris,
& Mercurij.
Reſtat igitur motus Ano-
maliæ, quo Venus in epicy@
clo reuoluitur: pro cnius calculatione damus ſequentem Tabuiam.