Full text: Biancani, Giuseppe: Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua, ac facile methodo tradita

Liber Decimus. do interſit, vt etiam initio innuimus, & infra demonſtrabimus Venus & Mercurius directà infra Solem ali
quando deſcendunt; Mars etiam infra Solis regionem quandoq; defertur.

135. De Solis Figura. Cap. II.

SOlem eſſe ſphæricumomnes tum Philoſophi@, tum Mathematici conſentiunt, hiſce rationibus perſuaſi
Prima, quia hæc figura ſola videtur aptiſſima lumini ad omnes partes æquè diffundendo; quod maximè
Soli, quod totius mundi luminare maius eſt, competit. Secunda, cum Terra, Aqua, Luna, Venus etiam vt
oftendemus, ſint ſphærica, multo magis eadem Soli figura attribuenda erit. Tertia inidem conſentiunt So-
lis illuminationes quæ omnes, per quoduis foramen quantumuis irregulare illapſæ, ad perfectam tamen ro-
@unditatem poſt iuſtum interuallum tandem perueniunt, vt poſtea oſtendemus: quæ ſaltem eius circularem
rotunditatem conuincunt. Quarta, eaque noua ratio deſumitur à corporibus il-
lis, quæ circa Solem tarde, per Teleſcopium moueri depræhenſa ſunt, quæq; ob
ſimilitudinem, Solis maculæ denominatæ ſunt. ea enim ita circa Solem moueri
apparent, ac ſi circa corpus globoſum mouerentur, ſit namq; Sol circa centrum
B. oculus vero noſter in A. macula quæpiam incipiat apparere in extremitate
Solis vt in C. vbi quia oculo A. obliquè obijcitur, videtur contractior, & minor,
quam in alijs locis, per quæ mouetur ad D. in qu@bus ſen ſim ſem per augeri vide-
tur, donec ſit in D. vbi maxima ſpectatur, quoniam oculo rectè, ac ſecundum to-
tam ſui longitudinem obijcitur; ac propterea latior, & maior cernitur. vnde di-
ſcedens iterum minor, ac minor videtur donec promota ſit ad alterum extremũ
E. vbi iterum minima ſicuti etiam apud C. ob ſui obliquitate m conſpicitur. quæ
apparentia ſatis conuincit Solis ſphæricitatem. Porrò omnes hæ rationes oſten-
dunt Solem eſſe quidem rotũdum, non autem eſſe integram ſphæram, ſed ſolum
hemiſphærium; poſito enim Sole hemiſphærico ſaluantur p hænomena, ſicuti
etiam in Luna monuimus. pariter ex ijs rationibus non aſſeritur perfecta ac geo-
metrica Solis ſphæricitas, in qua nullæ ſint aſperitates; ſed ſicuti in Luna accidit,
quam prius omnes perfectè ſphæricam, ac perpolitam arbitrabantur, ita in Sole
accidere poſſe non omnino abſurdum eſt opinari.

135.1.

0121-01

136. Corollarium de Sole Elliptico.

QVamuis Sol ſit ſphæricus, diligenti tamen inſpectione per Teleſcopium facta, Sole prope horizontem
exiſtente: apparebit non rotundus, ſed ellipticus, ſeu oualis; ita vt altera eius diameter, quæ horizontis
æquidiſtat longior ſit altera, quæ horizonti perpendicularis eſt. quarum exceſſus varius eſt, ſecu ndũ
variam horizonti propinquitatem, & aeris eonſtitutionem. aliquando tamen quinta ſui parte illa hanc ex-
cedit. cauſa huius deceptionis eſt, quia tunc Sol per refractionem (vt optici loquuntur) ſpectatur, quam effi-
cit aer craſſus, & impurus, circa terram conſiſtens, hac de re in dioptrica fusè ab opticis tractatur. hanc Solis
elliptici obſeruationem primus noſtra tempeſtate habuit P. Chriſtophorus Scheiner noſtræ Soc. ac Mathe-
ſeos profeſſoris; libellumque pulcherrimum de ea ed@dit, quem Solem ellipticum nun cupauit. eum tu con-
ſule ſi plura de hac re ſcitu iucunda, ac digna ſcire deſideras. Ego quidem mane aliquando abſque Teleſco-
pio certo hanc Solis ellipſim animaduerti.

137. De Solis Magnitudine. Cap. III.

1 SOlem multo maiorem eſſe, quam vt pedalis ſit vti apparet, primi Aſtronomiæ cultores, hoc modo ru-
di Minerua demonſtrabant. dum Sol incipit ex horizonte ſecundum limbum emicare, ſubito per am-
plam planitiem equus curſu citatiſſimo excurrere incipiat, emerſo autem toto Sole, ſtet equus; hoc quamuis
breui temporis ſpatio, equum amplius quam milliare vnum emenſum eſſe neceſſe eſt, igitur neceſſe pariter
eſt Solis diametrum huic ſaltem decurſo ſpatio æqualem eſſe; dum enim ſpatium illud equus decurrit, hori-
zon pariter totum Solem pertranſit. Verum enim vero cum Sol ſit equo ſexcenties velocior, erit etiam Sol
prædicto ſpatio toties maior. Eundem argumentali modum transfesre poſſumus ad auis perniciſſimæ vola-
@um, quo quidem velociorem eſſe Solem ex velociſſima eius circa totum vniuerſum vnius diei ſpatio reuo-
lutione conſtat. vnde licebit inferre Solis molem ſuperare ſpatium ab aue tempore ſuæ emerſionis præter-
uolatum, quod ſpatium pluſquam milliaria 100. continere quis non dixerit? non igitur Sol pedalis erit, vti
ſpectantibus ſe offert.

Alio item modo veteres Aegyptij Hydrologijs, ſic Solis magnitudinem captabant. toto temporis inter-
@allo, quo Sol è finitore totus exilit, è cler ſydra fluat aqua, eaque menſuretur. iterum per totum diem, ideſt,
tota Solis circulatione effluat aqua, qua pariter menſurata, atque cum priori comparata, repererunt primam
aquæ menſuram ad ſecundam eſſe ſicuti 1. ad 750. v. g. ſi prima erat cyathus, ſecunda cyathos 750. efficiebat. vnde ſi Sol pedalis eſſet, ſequeretur neceſſario ſolaris cæli periphæriam, quam Sol quotidie percurrit conti-
nere tantummodo pedes 750. quod ſane ridiculum eſt credere.

Poſtremo in locis Zonæ torridę ſubiectis vnus eligatur locus, cui Sol directè ſupra verticem incumbat; vti

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer