Volltext: Alexandrinus, Heron: Heronis Alexandrini Spiritalium liber

SPIRITAL. LIBER. manum ſubjicientes conſtringemus emiſſorium, ita ut ſunis extentus ſit,
& pomum ad inferiorem partem compellatur. Sit autem ſunis per cor-
pus, & per manum intra Herculem. Et ex diaphragmate ſupra baſim ex-
tendatur parvus tubus eorum, qui ſibilare ſolitiſunt. Sitque ſub arbu-
ſcula aut intra ipſam, vas autem A D aqua impleatur, & ſit arbuſcula qui-
dem L M, arcus NX, nervus O P manus aſſumens R S, emiſſorium T Y,
funis V Q, trochlea Q circa quam funis, fiſtula vero Z Ω : Si quisigitur
pomum K elevet, ſimul elevabit & conum H, attrahetque funem Y V Q,
& manum deducet, ita ut ſagitta dimittatur: & aqua, quæ eſt in vaſe
A D, deſcendens in B C vas extrudet aërem in ipſo exiſtentem per fiſtu-
lam, & ſonum perficiet. Poſito autem rurſus pomo, conus alteri con-
gruens ſiſtet fluxum, ut non amplius ſonus reddatur. Rurſus igitur apta-
bimus ea, quæ ſunt circa ſagittam, & dimittemus. Repleto autem vaſe
B C, rurſus ipſum evacuabimus, per aliquem canalem, qui claviculam
habeat, & vas A D quemadmodum & antea, implebimus.

48.1.

0062-01
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer