Volltext: Alexandrinus, Heron: Heronis Alexandrini Spiritalium liber

39. XXXI.

In ſacris Ægyptiorum ad porticus rotæ æreæ verſatiles
fiunt; ut qui ingrediuntur ipſas convertant, propterea quod
æs purgare videatur. Sunt autem & vaſa ad inſperſionem, ut
ingredientes aſpergantur: Oporteat igitur facere, ut con-
verſa rota aqua ex ipſa fluat ad inſperſionem, ut dictum eſt.

Sit poſt porticum vas aquæ
occultum A B C D, perfora-
tum in fundo foramine E: & ſub fundum conglutinetur fi-
ſtula FGHK, habens & ipſa
foramen è regione ejus, quod
eſt in fundo, intra quam fit
alia fiſtula L M, ad L ipſi
F G H K agglutinata, habens
è regione E foramen P, inter
dictas vero duas fiſtulas alia
aptetur N X O R, ita ut u-
tramque contingat, & habeat
foramen S è regione ipſius E. Cum igitur dicta foramina ſi-
bi ipſis reſpondeant, ſiquis a-
quam in vas ABCD inſundat,
extra fluet per ſiſtulam LM. Si
vero convertamus fiſtulam N X O R, ita ut foramen S permutetur, non
amplius fluet. Itaque fiat rota fiſtulæ N X O R conjuncta: ergo ipſa
converſa ſæpius aqua effluet.

39.1.

0051-01
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer