Full text: Alexandrinus, Heron: Heronis Alexandrini Spiritalium liber

HERONIS rotundum Q juxta fundum, cui clavicula apponatur à Romanis aſſarium
appellata, cujus conſtructionem deinceps exponemus: alius autem tu-
bus Z Ω demittatur aptatus in tubum T Y V. Siigitur evellentes tubum
ZΩ, in ipſum T Y V humidum infundamus, ingredieturillud in ſphæ-
ræ alveum per foramen Q, aperta clavicula in partem exteriorem, atque
aëre recedente per tubi O P foramina jam dicta, & poſita ſecundum fo-
ramina, quæ in tubis GHKL,
F M N X. Itaque cum dimi-
dium ſphæræ occupaverit hu-
midum, inclinamus tubulum
SR, ita ut foramina ſibiipſis re-
ſpondentia permutentur: poſtea
demittentes tubum ZΩ per i-
pſum extrudimus aërem, & hu-
midum in tubo T Y V conten-
tum, qui quidem per clavicu-
lam in ſphæræ alveum cum
violentia irrumpit, propterea
quod ſphæra plena ſit aëre & humido: fit autem irruptio ob
aëris compreſſionem in vacua,
quæ intra ipſum includuntur,
pervadentis. Deinde rurſus
evellentes tubum Z Ω, ita ut
T Y V tubus aëre impleatur,
rurſus tubum Z Ω demittemus,
atque in ſphæram prædictum
aërem impellemus: idque ſæ-
pius facientes habebimus in
ſphæra multum aërem compreſ-
ſum. At vero incluſum aërem
evulſo embolo non exire perſpicuum eſt, quod clavicula ab ipſo ad in-
teriores partes impulſa claudatur. Si igitur rurſus elevabimus tubulum
R S ita ut rectus fiat, & foramina ſibi ipſis reſpondeant, tunc exprime-
tur humidum, quod aër compreſſus in propriam magnitudinem effunda-
tur, & ſubjectum humidum extrudat. Quod ſi compreſſus aër multus
ſit, totum expellet humidum, ita ut etiam ſuperfluus aër ſimul cum humi-
do ejiciatur.

16.1.

0027-01
0028-01
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer