SPIRITAL. LIBER.
TYV prius agglutinata vaſi L Z quod paulo plus aquæ, quam ſiphon
capiat: habeat autem ad fundum effluxionem Ω. Quando igitur volumus
per ſiphonem educere aquam, quæ eſt in vaſe A B, effluxionem vaſis
L Z digito comprehendentes, ipſum aqua implebimus: poſtea ſœmi-
neum ſmeriſma maſculo aptantes, effluxionem Ω dimittemus: evacua-
to autem L Z vaſe, aër in ſiphone exiſtens in evacuatum locum proce-
det, quem conſequetur humidum quod in vaſe A B, ita ut ſiphon im-
pleatur: deinde auferentes vas L Z ſiphonem fluere ſinemus: oportet
autem ſiphonem recte deſcendere, ſi officium ſuum præſtare debeat; il-
lud autem erit, quando ad vaſis A B labrum duas regulas rectas compin-
gemus, atque inter ipſas intrinſecum ſiphonis crus conſtituemus, ita ut
utraſque contingat: ad idem vero ſiphonis crus intrinſecum utrinque
claviculam affigemus regulas contingentem in parte interiori: ita enim
neque obliquum, neque in anteriorem partem declinabit, recto enim,
& exquiſite deſcendet claviculis regulas atterentibus.
12.
VI.
Eorum vero, quæ ad opus conſtruuntur, nunc incipiamus
conſtructiones explicare, à minoribus, tamquam ab ele-
mentis initium facientes.
13.
De Sphærula conca@a ex ære. VI.
Eſt enim quædam parva ſtructura ad effundendum vi-
num utilis.
Nam conſtruitur ſphærula concava
ex ære, qualis eſt AB ex inferiori qui-
dem parte minutis, & denſis forami-
nibus perforata; veluti cribrum, ex
ſu
[?]
periori vero tubum habens C D ſi-
mul cum ipſa perforatum & coarcta-
tum, cujus oſculum ſuperius apertum
ſi
[?]
t. Quando igitur quis velit vinum
effundere comprehendens altera ma-
nu tubum C D ad C oſculum demit-
tat ſphærulam in vinum quouſque tota
occultetur: & vinum quidem per fora-
mina ingreditur, aer autem, quiintus
eſt, extruditur, & per tubum C D
excedit. Quod ſi quis pollice tubi oſcu-