Full text: Apian, Petrus: Cosmographia

64. ¶ Pro inuentione lineæ meridianæ ſequuntur tres modi.

QVemadmodũ meridiana linea vulgari inuentio
ne ducenda ſit, pauciſſimis verbis demonſtrabo: Fac igitur (officio fabrorũ & lapicidarum regu-
la, quæ amuſſis dicitur) ſuperficiem planam atq; politam ad æquidiſtantiã horizontis, in qua fige
filum ferreũ orthogonaliter in. C. ſigno, Deinde
ante meridiẽ (Sole radiante) obſerua vmbrę ſtili
ferrei extremitatem, ibi notetur. A, ſuper quam ex. C, centro, expan-
de circinum, & deſcribe portionem circuli, vel ſemicirculũ. Poſt me-
ridiem iterum diligenter obſerua vmbræ ſtili extremitatem, quæ ad
eandem circuli peripheriam deficiat in puncto, B. Portio itaq; arcus
inter. A, B, puncta, in duas partes ęquales diuidatur in puncto, D. Tan
dem acta linea D, C, E, quantumcunq; , habebis lineam meridianam
quam ducere decreueras, vt euidentiſſimè patet in figura ſequenti.

047-01

65. ¶ Idem aliter per organum ſpeciale.

PEr inſtrumentum azimutale huic libello inſertũ
meridianam lineam in quauis habitatione omni
diei hora facile diſcernes, ſi prius particularem in
ſtrumenti declarationem diligenter perſpexeris. Eſt itaq; hoc inſtrumentum diuiſum in duo, ſcili
cet inferius & ſuperius hemiſphæria, per lineam
videlicet horizontalem, quæ quidem linea breui
bus quibuſdam diſtincta ſpaciolis, quorum ſingula à centro vſq; ad
66. gradum, vnum tantum gradum, reliqua vero in vtraq; parte vſq; ad limbum exteriorum quinos gradus repręſentant, & horizontis di
uiſionem definiunt. Huiuſmodi inquam diuiſionis numerum oppor
tunè de. 10. in. 10. ſubnotaui. Porro, à ſingulis denarijs aſcendunt li-
neæ curuæ concurſim in zenith petentes. hæ quidem lineę azimuth,
denos´q; eorum gra. in ſuperiori hemiſphærio diſtinguunt. Centrum
quidem inſtrumenti tenet locum orientis, & occidentis, extremita-
tes verò circa limbum, meridiem & ſeptentrionem. Huic tandem in
ſtrumento adiacent duæ ſcalæ exiguæ ab extremitatibus horizontis

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer